ta prosequare: Et interea dedecet profecto non parcere ueterum
laboribus
/ et consulere ciuium commodis / his quæ assuctis maiorum
suorum
laribus capiant: quando et perdere et prosternere et fundi
tus
conuellere quæque ubique sunt / ex arbitrio semper relictum sit.
Itaque pristina uelim serues integra quoad noua illis non demollitis
attolli
nequeant.

Fundamentis describendis meminisse oportet prima parietum exor
dia
et soccos / quos etiam fundamenta nuncupant / habenda esse quo
ta
parte sui ampliora / quam sit futurus paries: eorum imitatione qui
alpibus ætrurie per niues ambulant: Nam hi quidem pedibus adi
gunt
cribros funiculis in eum ipsum usum contextis: quorum am
plitudine
uestigia minus immergantur. Anguli ipsi quo pacto an
notentur
/ esset non facile examussim prosequi uerbis solis. quod
sit
eorum captandorum ratio ex mathematicis ducta: et linearum
exemplo
indigeat: res ab instituto aliena: de qua alibi in commenta
riis
rerum mathematicarum transegimus. Tentabo tamen atque eni
tar
quantum hic conferat ita loqui: ut qui ingenio ualeas / facile in
telligas
multa / unde totam rem postea ex te consequaris. Obscurio
ra fortassis quæ uidebuntur / si libebit ad unguem tenere ex commenta
riis
ipsis petita percipies. Nos quidem fundamenta diffinientes
assueuimus
lineas dirigere / quas radices nuncupamus / hunc in mo
dum
: A media enim fronte operis / ad posticum protendo lineam:
ad
cuius dimidiam longitudinem figo telluri clauum: per quam
transuersam duco ex geometrorum monitis perpendicularem. Itaque ad
hasce duas lineas / quicquod demetiendum est redigo: succedunt omnia
bellissime
: præsto sunt æquidistantes certissimi finiuntur anguli:
partes
partibus respondent / apteque conformantur. Quod si forte dabitur
ut
interiectis parietibus ueterum ædificiorum captandi anguli ter
minum
ac sedem radio uisus expedire notasse non queas: tibi æque
distantes lineæ ducendæ sunt ea / qua libera et expedita patebit uia:
hinc
signato intersectionis puncto / cum gnomonis / tum diametri
productione
/ tum etiam aliis æquedistantibus ad normam coequa
tis lineis rem pulcherrime assequemur. Neque erit non accommoda
tissimum
radios uisus locis supereminentibus terminare linea: