quo illinc dimisso perpendiculo certa præstetur directio atque pro
gressio
. Signatis perinde lineis et angulis fossionum conueniret qui
dem
oculorum et intuitus uim habere / qualem per hæc habuisse tem
pora
hispanum quempiam fabulantur. qui aquarum uenas per terræ
intima
serpientes / non secus disternebat ac si in aperto fluerent:
Tanta
sub terra succedunt incognita: quibus non tuto onus et im
pensam
ædificationis substinendam committas. Et oportet profecto
cum
toto ædificio / tum præsertim ipsis fundamentis nihil negli
gere
: in quo cauti et circumspecti ædificatoris ratio et diligentia de
siderari
possit: quando in cæteris siquid erratum est / lædit leuius:
et
emendatur facilius: et perfertur commodius quam in fundamentis: in
quibus
nulla errati excusatio admittenda est. At ueteres / quod
faustum
et felix sit / fodito inquiunt / usque dum solidum inuenias.
Habet enim tellus subduplices et multiplices cutes: alias fabulo
sas
: alias harenosas: alias calculosas et eiusmodi: sub quibus ordi
ne
uario et incerto densa et concreta substitit cutis / ferendis ædifi
ciis
ualidissima. Quæ et ipsa quidem uaria est: neque cæteris sui ge
neris
ulla pene in re similis: Sed alibi durissima et ferro prope in
expugnabilis
: alibi crassior: alibi nigricans: alibi albicans: quam
cæteris
imbecilliorem plerique putant: Alibi cretamosa: alibi tofinea:
alibi
ex quadam argille genere immixta glarea: De quibus omnibus quenam
sit
optima certum dari aliud nullum iudicium potest. preter unum: Vt
eam
probent: quæ errfum egre excipiat: quæ ue aqua immissa minime
dissoluatur. Et solidum ea de re nullum haberi putant certius atque constan
tius
. quam quod ad aquam perterre uiscera scaturientem subsit. Nos uero
doctos
et peritos omnes incolas et uicinos architectos consulendos
putamus
: Qui quidem & ueterum ædificiorum exemplo: et po
nendorum
in dies usu recte istius: ædifices: regionis solum quale
sit
& quid ualeat facile didicisse potuere. Dantur tamen argu
menta
de soli firmitate prætentanda & congnoscenda. Nam ubi
graue
aliquid per solum prouolutaris / aut exalto cadentem dimi
seris
: & non subcor tremuerit locus: aut aquam / expatina / illic
statuta
/ crispantem non reddiderit: nimirum firmitatem istic
polliceri
inter petrabimur. Tu tamen solidum inuenies non