Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
puteolos non foderit quis non malit ultiori aliqua in re tantum o
peræ atque impense consumpsisse.
Eliogaballi prodigiosam insolen
tiam quis non detestabitur.
Cogitarat enim columnam ponere in
gentem / per quam intrinsecus ad summum conscenderetur: ut il
lic Eliogaballum deum / cui esset initiatus / locaret: Sed non inuen
to tam uasto saxo conquisito usque ad thebaidem destitit.
His etiam
addendum est ne quid aggrediare quod ipsum & si alioquin utile
dignum ac non penitus difficile factu sit facultatibus et temporis
oportunitate suppeditantibus / tamen sit ipsum eiusmodi ut bre
ui aut successoris negligentia aut incolarum tedio defecturum sit.
Fossam quinque remibus nauigabilem ab Auerno usque hostiam a Ne
rone institutam cum alias ob res uitupero / tum etiam quod in ea
seruanda perpetuam eternamque imperii felicitatem et huius rei stu
diosos continue principes desiderasset.
Quæ cum ita sint officii
erit ea spectasse quæ recensuimus: hoc est quid sit quod agas / &
quid quo agas loco: et qui sis qui id agas: Et pro eius dignitate et
usu rem totam constituere nimirum hominis erit bene consulti et
considerati.
His notatis atque animaduersis lustranda tibi erunt re
liqua / an sint eorum quæque recte definita et apte suis locis distri
buta: Quo pro munere obeundo ipsum te ita compares opus est:
ut in omni rerum istarum aduersione præ te feras turpe ducere te
non id assequi quoad in te sit: Vt aliud alibi opus nullum pari
factum impensa et simili ductum oportunitate possit / aut specta
ri lubentius / aut laudari uberius.
Neque enim sat est istiusmodi in
rebus non contemni / sed probari quidem in primis condecet / et item
haberi ut imitentur.
Quare seueros esse nos et per quam diligentes re
rum explicatores oportet: Et curandum ut cum nihil non elegans
& probatissimum interponatur: tum et omnia inter se mutuo ad
dignitatem gratiamque conueniant / usque adeo ut quicquid addide
ris aut mutaris aut detraxeris uitiosius id et deterius futurum sit
Sed rerum istarum iterum atque iterum admoneo / fac sit moderatrix
peritorum prudentia et consilium eorum / qui spectaturi sint rec
to aliquo & sincero cum iudicio.
Nam istorum scientia et institutis magis
quam priuata uoluntate & sensu dabitur / ut quæ agas uel optima sint /