uel optimis similia. Demum peritorum uoce probari quod agas
profecto
pulcherrimum est: & satis superque approbant qui melio
ra
non afferunt: ex qua re fractum quoque uoluptatis capias quando
nemo
istorum qui sapiunt non assentiantur: Et conferet quosdam
audisse
: Nam interdum conuenit / ut etiam istarum rerum imperiti
ea
dicant quæ minime aspernenda peritissimis uideantur.

Cum uero tota ædificii ratio ex singulis modulorum partibus ita
erit
apud te spectata et cognita: ut nihil non animaduersum: nihil
non
adnotatum uspiam relinquatur: & interea ita omnino decre
ueris
ædificare: et apud te constabit unde sumptibus oportune sa
tisfiat / parabis reliqua ad opus ipsum exequendum necessaria: ne
quid
inter ædificandum desit: quod a perficiundi operis celerita
te
auocet. Nam cum sint plura quibus ad opus absoluendum indi
geas
: cumque illorum quid uis ni adsit omnem structuram possit
aut
impedire aut uitiare / officii erit nihil neglexisse / quod confe
rat
si adsit: aut noceat / si desit. Dauid et Salomon hebreorum re
ges
facturi templum hierosolimis / cum maximam uim auri / argen
ti
/ æris / lignorum / lapidisque & eiusmodi parassent: tum et ne quod
deesset
quod ad rei facilitatem & celeritatem faceret / a proximis
regibus
multa fabrorum milia et architectos accersuisse scribit Eu
sebius Pamphilus. Quod factum quidem uehementer probo: Nam
affert
nimirum operi dignitatem: et auctoris gloriam accumulati
orem
reddit: quod arte ac recte factum mature perfectum sit apud
scriptores
celebratur. Alexander Macedo / quem refert Curtius /
urbem
apud Tanaim non minimam ædificasse diebus non plus sep
tem
. Et Nabuchodonasor quod templum Beli ut scribit losephus
historicus
/ diebus quindecim absoluerit: quodue Babilonem tri
plici
/ uti aiunt / muro cinxerit diebus itidem quindecim. Titus
quod
murum stadiorum paulo minus quadraginta astruxerit. Se
miramis quod singula maximorum murorum stadia apud Babilo
nem singulis diebus perfecerit: quodue murum ad cohercendum
latum
stadiis ducentis admodum profundum atque latum diebus non
plus
septem duxerit. Sed de his alias

Quæ uero parasse conuenit / nimirum hæc sunt / calx / harena lapis