Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
Et patent quidem atque admodum in promptu extant laudes et ui
tia maxime publicorum opus: in quibus magis ad se despiciendum
nescio quo pacto trahit quod indecens est / quam ad se admirandum
quod pulchre perfectum et omni ex parte absolutum constet.
Ac
mirum quidem quid ita sit cur monente natura & docti et indoc
ti omnes in artibus et rationibus rerum quid nam insit aut recti:
aut praui confestim sentimus: Estque præsertim in rebus eiusmodi
sensus oculorum unus omnium acerrimus: Quo fit ut siquid se
obtulerit: in quo aliquid curtum / claudicans / redundans inane:
aut inconditum sit / illico commoueamur: et lepidiora esse deside
remus.
Cur id accidat non omnes intelligimus / tamen si rogemur
emendari corrigique posse negabit nemo.
At qualis ea sit ratio exe
quendi: non erit omnium explicasse: Sed solum in ea re bene con
sultorum: Bene quidem consulti est omnia præcogitasse et præfi
nisse animo & mente / ne in opere aut perficiundo.
aut iam absolu
to dicendum sit hoc noluissem / quam illud maluissem.
Et mirum qui
dem quam non leuissimas penas male constructi operis pendamus:
Quod enim temere et inconsulti aggressi initio non perpendera
mus / temporum successu tandem recognoscimus: Ex quo fit aut
æternum ob erroris offensam peniteat: si non deleatur ac emende
tur: aut si demoliatur / impensarum et iacturæ ratio / iudiciique tui
leuitas & inconstantia damnetur.
Iulius Cæsar ædem a nemorensi
a fundamentis incohatam / magnoque sumptu absolutam / quia non
tota ad animum ei responderet / totam diruisse affirmat Suetoni
us.
Qua quidem in re etiam apud nos posteros uituperandus ue
nit siquid tum non satis quæ ad rem facerent præcogitauit: aut si
forte quæ tum erant recte instituta potuit postea leuitatis errore
odisse.
Iccirco uetus optime edificantium mos mihi quidem semper pro
babitur: ut non perscriptione modo et pictura / uerum etiam mo
dulis exemplariisque factis asserula seu qua uis re uniuersum opus et
singule cunctarum partium dimensiones de consilio instructissi
morum iterum atque iterum pensitemus atque examinentur prius quam
quid aliud aggrediare quod impensam aut curam exigat.
In mo