dulis uero ducendis dabitur / ut regionis situm & arcæ ambitum
& partium numerum atque ordinem: et parietum faciem: et tecto
rum
firmitatem: et omnium denique rerum / de quibus libro superi
ore
transegimus rationem & conformationem pulcherrime spec
tes
atque consideres: Et licebit istic impune addere / diminuere / com
mutare / innouare ac penitus peruertere quoad omnia recte conueni
ant & comprobentur. Adde quod futuræ impensæ modus et summa
quæ
res minime negligenda est / certior habebitur latitudine / alti
tudine
/ crassitudine / numero / amplitudine / forma / specie qualita
teque
rerum singularum pro earum dignitate et fabrorum manu per
sitatis. Nam columnarum: capitulorum: basium: coronarum: fa
stigiorum
: crustationum: pauimentorum: statuarumque & eiusmo
di : quæ quidem aut ad constituendum: aut ad exornandum ædifi
cium
pertinent ratio et summa explicatior certiorque habebitur.

Hoc prætermittendum nequicquam censeo / quod ualde faciat ad rem
modulos
fucatos et ut ita loquar picturæ lænociniis faleratos pro
ducere
non eius architecti / qui rem docere studeat. Sed eius est am
bitiosi
qui spectantis oculos illicere et occupare animumque ab
recta
disquisitione partium pensandarum admouere ad se admiran
dum
conetur. Quare modulos uelim dari non exacto artificio per
finitos
: tersos: illustratos: Sed nudos & simplices: in quibus inuen
toris
ingenium / non fabri manum probes: Inter pictoris atque archi
tecti
perscriptionem hoc interest / quod ille prominentias ex tabula
monstrare umbris et lineis et angulis comminutis elaborat: Archi
tectus
spretis umbris prominentias istic ex fundamenti descripti
one
ponit: Spatia uero & figuras frontis cuiusque & laterum alibi
constantibus
lineis atque ueris angulis docet / uti qui sua uelit non
apparentibus
putari uisis / sed certis ratisque dimensionibus annota
ri
. Itaque modulos huiusmodi fecisse oportet: et eos ita diligentis
sime
tecum ipso et una cum pluribus examinasse: et iterum atque
iterum
recognouisse / ut nihil in opere uel minimum futurum sit
quod
non et quid et quale ipsum sit & quas sedes & quantum spa
tii
occupaturum sit / et quos ad usum futurum sit / teneas. Et præ
sertim tectorum ratio præceteris ut expeditissima sit in primis