gligentia / quod tectorum ope destituta et nuda relicta sint. Arma
ni
mirum ædificiorum tecta sunt contra tempestatum iniurias atque
impetum
. Quæ cum ita sint præclare mihi maiores nostri cum
cæteris
in rebus / tum hac in re uidentur fecisse / qui tantos attribu
ere
tecto honores uoluerint: ut tectis ornandis omnes condecoran
darum
rerum artes prope consumpserint. Tecta enim uidemus
ære
et uitro et auro posita lacunaribus aureis lamisque auratis: &
coronarum
præterea et florum scultura et statuis etiam elegantissi
me
insignita. Tecta alia sub diuo / alia non sub diuo. Sub diuo sunt
quæ
nullos ad ambulationis usus / sed unice ad imbrem excipien
dum
sint posita: Non sub diuo sunt contignationum et testudinum
intermediæ
extensiones: quibus fiat ut ædificio quasi ædificium
aliud
superimponatur. In his ergo illud ueniet ut una inferioribus
ædificii
membris ipsum id opus tectum sit: et superioribus item sit
area. Sed harum quidem contignationum ea pars tectum recte ap
pellabitur
: quæ supra caput distenta pendeat: quam eandem celum
nuncupabimus
: Quæ uero ob ambulantium pede pressetur / paui
mentum
tecturaque nuncupabitur. Sub diuo autem extrema operi
menta
/ quæ imbribus excipiendis imponuntur / pauimenti ne lo
co
sint / alibi disquiretur. Tectorum uero quæ sub diuo sunt tam
et
si plane in se fortasse sint superficies / nunquam tamen erunt ille qui
dem
æque distantes pauimento quod operuerint pauimento: Sed
semper
in aliquam erunt partem procliuia et obliqua imbrium ef
fundendorum
gratia: At tectorum / quæ non sub diuo sunt / planas
quasque
superficies esse pauimento æque distantes oportet: Tecta
uniuersa
angulis et lineis ad areæ figuram parietumque formam:
quibus
operimentum futura sint / se accomodent necesse est: Atque
hæc
cum inter se succedant uaria: nam alia flexis omnibus lineis
alia
rectis et alia mixtis et eiusmodi: Fit inde adeo ut tectorum quo
que
uariæ et multiplices manarint formæ: Tam & si tecta ipsa ex
se
suapte natura sint uaria: Quorum alia emispheria / alia conca
merata
/ alia fornicata / alia arcubus complusculis compacta: Item
alia
quæ carinæ dicantur: alia quæ displuuia nuncupantur: Verum
utrumque
futurum sit / omne tectum esse huiusmodi oportet / ut umbra