sui pauimentum foueat / aquam ut pluuiam ab uniuerso cui operi
mentum
ædificio sit penitus admoueat: Nam semper quidem est
ad
ledendum paratus imber & additus ad maleficium / quis mini
mos
nunquam non usurpat: & enim tenuitate perterebrat / mollitie
inficit
/ assiduitate commacerat omnes ædificii neruos / denique
structuram
funditus uitiat atque perdit: Ea de re probe obseruarunt
periti
architecti: ut liberum fluendi cursum imbribus pararent: ca
uerentque
ne quo loci aqua consisteret / aut uspiam peruaderet / quo
noxam
inferret. Hinc niuosis in locis tecta maxime displuuia sur
sum
arrecta esse ad acutum angulum uoluere: quo niuium incre
menta
minus accrescerent & liquidius dilaberentur. Locis uero
ut
ita loquar æstiuis tecta obliquitate minus repente posuere.

Cæterum curandum est ut quam maxime uno eodemque compari atque
integro
fieri possit tectoque / seruata luminum parietumque ratione
longe
lateque totum pænitus ædificium operiatur: ita ut stillici
diis
dilabens aqua: nullam parietum partem madefaciat. Tum & tec
tum
ita ponere oportet ut in aliud tectum non impluat. Superfici
es
quoque tecti decursu esse oportet non uastas & immanes: Nam
tegularum
ultimis canalibus pluuiæ præ multorum imbrium exu
berantia
redundarent: & intra ædificium influerent: Quæ res
multo
essent cum operis detrimento. Ergo ubi erit area maxima
in
plures esse diuisum superficies tectum / in uariasque partes deflu
ere
oportet. Nam id cum ad commoditatem / tum ad gratiam perti
net
: Siquo incidet loco ut plura ponenda tecta sint / coadiungen
tur
illic quidem tectis tecta ita / ut qui semel sub tecto excepti sint /
totas
obambulant ædes operti tecto. Sequitur ut de apertione
dicendum sit. Apertionum duo sunt genera: Nam alia luminibus et
uentis
: Alia rebus et incolis aditum exitumque in edificium prebent. Lu
minibus
fenestre seruiunt: rebus hostia / scalæ et spatia intercolumnarum .
Item quibus aqua et fumus peruadit / uti sunt putei: cloacæ et foci
ut
ita loquar / gula: et præfurnia atque extuaria apertionum loco
ueniunt
. Atqui pars quæque domus habebit fenestras: quo respi
rat
inclusus aer: atque in horas innouatur: Nam alioquin pu
trescet & uitium afferet. Apud Babiloniam in templo