erit futurus quanta est columna cum capitulo. Crassitudo illi sit
quanta in imo est columna: Tum & hoc obseruarunt / ut nulla esset
columna
: aut basis: aut capitulum: aut paries cæteris sui ordinis
ulla
ex parte non simillima altitudine & latitudine & omni deni
que
dimensione ac figura. Cumque in uitio utrumque sit parietem &
tenuiorem et crassiorem: et demissiorem: et sublimiorem fecisse / quam
ratio
et modus postulat. Malim tamen peccare in partem hanc /
ut
demi possit/q̈ ut addi oporteat. Hic iuuabit et uitia etiam non
præterire
ædificiorum quo ad rem simus cautiores. Prima enim
laus
est carere omni uitio: Atqui aduerti in basilica Petri Romæ
id
quod res ipsa præ se fert factum inconsultissime / ut supra cre
bras
et continuatas apertiones prælongum et prælatum parietem
ducerent
nullis flexis lineis corroboratum / nullis fulcturis commu
nitum
/ quodue considerasse oportuit totam ipsam alam parietis
nimium
frequenti apertione suffossam / perquam sublimen tetendit po
suitque
: ut impetuosissimis aquilonibus excipiendis extaret: Quo
factum
est ut iam tum primum assidua uentorum molestia pedes
plus
sex a perpendiculi rectitudine in pronum cesserit: Neque du
bito
futurum ut olim leui appulsu modicoue motu facto corruat
Quod
ni trabeationibus tectorum contineretur proculdubio spon
te
sua iam incohata obliquitate meret. Sed architectum est ut mi
nus
uituperem / quandoquidem loci et situs necessitatem secutus
satis
se a uentis tutum fortassis putauit montis obiectu: qui quidem
templo
præstat: Mallem tamen totas illas hinc atque hinc alas ob
firmatiores
esse.

Tectorum utilitas omnium est prima & maxima: Non enim so
lum
incolarum saluti confert / dum noctem imbremque atque in primis
æstuantem
solem repellunt atque excludunt: Verum & mirifice
omne
tuetur ædificium: Tolle tectum putrescet materia / labescet
paries
: fatiscent latera: omnisque denique structura sensim dissoluetur
Ipsa
etiam fundamenta tectorum protectione / quod uix credas /
corroborantur
: Neque tanta ædificiorum uis igne & ferro & hosti
um
manu & cæteris omnibus calamitatibus data in ruinam ce
cidere
/ quanta corruere ædificia non aliam ob rem nisi ciuium ne