tecti commento admirabilem /ea re / quod rerum affluentiam incolæ
habituri
non essent: Aristoteli fortassis poterat placere ea regio:
præsertim
condendis urbibus / quæ difficiles haberet aditus: Et
comperio
fuisse gentes: quæ suos fines desertissimos et destitutis
simos
longe ac late hostium incommodandorum gratia esse affec
tarint
: Horum rationes probasse ne conueniat / an non alibi discep
tabimus
: Sed hæc si ita iuuant publicis istiusmodi in rebus / non esse
ut
eorum institutum improbem: At reliquis profecto ædificiis
ponendis mihi ea perplacebit regio / quæ et multos et uarios habebit
aditus
: quibus et naui et iumento et iugo tum æstate / tum et hyeme
necessaria
commodissime possint conuehi: Atqui erit ipsa regio
neque
aquarum exuberantia madida neque siccitate aspera: sed habilis
et
contemperabilis: Aut si id ex sententia nequeat: paulo frigentem
et
siccam / quae minus calentem et plus satis humectam eligemus:
Nam
tecto / pariete / ueste / igne / motu frigora uincentur Siccitatem
quidem
cur uehementer hominum corpora aut ingenia lædat ha
bere
in se quippiam haud multum arbitrantur: Tum et siccis du
rescere
/ frigidis fortassis horrescere homines putant: Verum hu
midis
tabescere corpora omnia et calidis solui affirmant: Et uide
re
licet cum frigida propter tempora homines / tum et frigenti loco
habitantes
corpore stare ualido et morbis libero. Tam et si statu
aut
calentibus locis excellere ingenia / frigentibus præstare corpo
ra
: Tum ex appiano historico intellexi Numidas ea de re maxime
longe
uos esse quod hyemem nequicquam habeant frigentem: Omnium
tum
optima erit regio: quæ subhumecta et tepens sit: Proceros: n:
et
uenustos ea homines feret / atque etiam minime tristes. Secundo
loco
ea erit Regio percommoda / quæ niuosis in prouinciis plus
cæteris
habebit solis / et quæ solibus arescenti in prouincia plus ha
bebit
humecti atque umbrarum: Sed nullo ponetur loco ædificium
utcunque
ipsum sit: incommodius atque indecentius / quam cum intra
conuallem abditum sit: Nam ut cetera obmittam / quæ impromptu
sunt
: ea sine ulla dignitate delitescere / et prospectus amænitate in
tercepta
nullam habere gratiam: Quid illud / quod breui fiat / ut
imbrium ruinis obruatur: et circum fluentibus aquis infundatur