& in modico imbibito humore continuo madescat: & terrenum
uaporem
ualitudini hominum uehementer noxium assiduo effu
met
. Non illic ualebunt ingenia hebetatis spiritibus: Non illic
durabunt
corpora. Commaceratis compagibus putrescent libri:
arma
& quæcumque in horreis erunt: marcescent denique / uitiabun
tur
uliginis exuberantia. Tum si eo ingreditur sol undique reci
procatis
radiis torrebuntur: Si non excipient soles / crudescent um
bra
/ atque torpebunt. Adde his quod uentus si eo penetrat quasi cana
libus
coarctatus durius et molestius furit quam par est: Si non ingre
ditur
fit ut concretus illic aer ut ita dicam / lutescat: Conuallem
enim
istiusmodi possumus non indecenter lacunam stagnumue
putare
aeris. Itaque erit quidem loci forma et digna et amæna: quæ
nequaqua humilis et quasi immersa: sed quæ celsa & admodum spe
culatrix
fiet: et quo lætissimus aer assiduo aliquo spiritu mouea
tur
. Habebit præterea earum rerum copiam: quæ usui et uolupta
ti
usque futura sint / aquam / ignem / escam: Sed in his seruandum erit
nequid inde saluti et rebus hominum officiat: Aperiendi gustan
dique
fontes: Spectandæ & ignibus aquæ ne quid uiscosi / mucidi
crudulentiue in se admixtum habeant: quo incolæ in morbos in
cidant
: Sino illud quod aquis fit / ut gutturosi calculosique reddan
tur
. Sino & rariora illa aquarum miracula: quæ et docte et elegan
ter
colligit Vitruuius architectus. Extat Hippocratis physici
sententia
/ aquam non depuratam sed grauem & sapore non decen
ti
qui biberint: hi uentre æstuoso et tumenti fient: Cætera corporis
membra
cubiti / spatule / facies reddentur pænitus extenuata: &
mirum in modum gracilia. Adde quod uitio splenis male concre
to
sanguine inmorbos incident uarios et pestilentes. Estate prolu
uie
uentris fluente bile et dissolutis humoribus deficient: Tum et
morbis
grauioribus atque diutinis integrum per annum laborabunt: a
qua
intercus et præcordiorum angustia et anxietatibus laterum
urgebuntur
. Iuniores bili atra insanient: senes humorum incendio
flagrabunt
. Feminæ ægre concipient: et per quam difficiles partus e
nitentur
: Omnis denique ætas et sexus morte immatura intempe
stiue
cadet acta morbis atque absumpta: Dies uero uitæ istorum aget