arbitrantur: Neque item se uspiam temere ciconias haustris com
mittere
obseruarunt: Delphines per aquilonem uoces audire au
ra
secundante: Haustro uero et tardius audire / et non nisi ex ad
uerso
redditas: Spirante aquilone dies durare anguillam senos
sine
aquis: haustro non durare / tantam inesse huic uento crassi
tatem
et in morbos uim: Itaque ut haustro ægrotari et admodum
pituitosos
reddi: ita et corocussuri referunt. Meridianum etiam
mare
improbant una præsertim re quod radiorum flexionibus obiec
tam
regionem duos pati soles iudicent: unum cælo / alterum ab a
quis
inurentem: Et maximam illic fieri uarietatem aeris sole ca
dente
intelligunt: Vbi frigentes umbræ noctis aduenerint. Et
sunt
qui occiduas appulsiones flexionesque radiorum: seu ab aquis
et
mari: seu a montibus remittantur: cæteris molestiores putent /
quod
integro eius diei sole iam incalefactum locum plus satis fer
uidiorem reddant / æstu adducto et flexionibus congeminato:
Quod
si dabitur ut his cum solibus grauiores etiam uenti: li
beros
ad te habeant aditus / quid erit / quod molestius aut minus
ferendum
sit? Matutinas etiam auras / quæ crudos obsurgentes
uapores
offerant / non inmerito longe improbabunt: Diximus de
sole
et uentis / quibus aerem uariari / et salubrem atque insalubrem
fieri
manifesto sentimus: et diximus / breuissime quo ad hic dicen
dum
uidebatur: et de his suo loco distinctius perscrutabimur.

RVRSVS in captanda regione conueniet: Vt sit ea quidem
eiusmodi / ut incolis omni exparte bene sit futurum / cum rerum
natura
: et cum reliquorum hominum genere atque conuictu. Neque
enim
ego illic / ubi condere Callicula urbem destinauerat in alpium
arduo
aliquo et difficili iugo / nisi maxima cogat necessitas: ædi
ficabo
. Vitabo et desertam solitudinem: qualem uarro fuisse re
fert
partem galliæ / quæ inter adienum sit / qualemue scribit cesar
pro
sua fuisse tempora Britaniam: Neque placebit: si illic uti insula
ponti oenoe uiuendum erit ouis tantum auium: aut si glande uti apud his
paniam Plinii temporibus non nullis uiuebant locis: Velim igitur nihil
desit
: quod adusum futurum sit Præclare alexander negauit uelle in mon
te
Athos condere urbem / alioquin futuram ex Polycratis archi