PROPOSITIO XXXIV.

Omnis prismatis basim plusquam trilateram
habentis
centrum grauitatis est in medio axis.

Sit prisma ABCDEFGH, basim habens quadrila­
teram
ABCD: axis autem KL, bifariam sectus in pun­
cto
M. Dico punctum M, esse centrum grauitatis pris­
matis
ABCDEFGH. Iungantur enim rectæ BD, FH,
vt
parallelogrammum sit BH, sectumque totum prisma
in
duo prismata, quorum ba­
ses sunt triangula, in quæ secta
sunt
quadrilatera AC, EG,
sint
autem axes duorum pris­
matum
triangulas bases ha­
bentium
NO, Pque Erunt
igitur
centra grauitatis O, tri­
anguli
ABD, & L, quadri­
lateri
AC, & Q, trianguli
BCD, itemque N, trianguli
EFH, & K, quadrilateri EG,
& P, trianguli FGH: iun­
ctæ
igitur OQ, NP, per pun

cta L, K, transibunt: cumque tres prædicti axes sint
lateribus
prismatis, atque ideo inter se quoque paralleli;
parallelogramma
erunt OP, NL, LP. ducta igitur per
punctum
M, ipsi OQ, vel NP, parallela RS, erit vt
NK, ad KP, ita RM, ad MS: & vt KM, ad ML, ita
NR, ad RO, & PS, ad SQ: sed KM, est æqualis ML;
igitur
& KR, ipsi RO, & PS, ipsi SQ, æqualis erit: sunt
autem
segmenta axium NO, Pque punctum igitur
R, est centrum grauitatis prismatis ABDEFH: & per