FG, GH, homologa sunt lateribus GO, ON. nam
dupla est FG, ipsius GO, & GH, ipsius ON; angulus
igitur OGN, æqualis erit angulo GFH; parallela igi
tur GN, ipsi FH, & proptersimilitudinem triangulorum
dupla erit FH, ipsius GN. Rursus, quoniam recta
OP, secat latera opposita parallelogrammi BD, bifa
riam in punctis O, P, secta, & ipsa bifariam in puncto N,
erit punctum N, parallelogrammi BD, centrum graui
tatis, atque ideo axis FN, pyramidis ABDEF. qua
ratione erit quoque axis FH, pyramidis ABCF: sed
FL, est tripla ipsius LH; pyramidis igitur ABCF, cen
trum grauitatis erit L.
Rursus quia est vt GK, ad KH,
ita GR, ad LH, propter similitudinem triangulorum,
erit æqualis GR, ipsi LH: sed est FH, quadrupla ip-,
sius LH, quadrupla igitur FH, ipsius GR: sed FH
erat dupla ipsius GN; quadrupla igitur FH, reliquæ
NR, ac proinde GR, RN, æquales erunt: recta igitur
FL, tripla erit vtriusque ipsarum GR, RN, sed vt FL,
ad NR, ita est FM, ad MN, propter similitudinem trian
gulorum; recta igitur FM, erit ipsius MN, tripla, sicut
& LM, ipsius MR: sed quia KH, est æqualis GK,
erit & LK, æqualis RK; propter similitudinem trian
gulorum; cum igitur LK, sit tripla ipsius MR, erit LK,
ipsius KM, dupla; vt igitur est pyramis ABEDF, ad
pyramidem ABCF, ita erit LK, ad KM; est autem M,
centrum grauitatis pyramidis ABED, sicut & L, pyrami
dis ABCF; totius igitur prismatis ABCDEF, centrum
grauitatis erit K.
Quod demonstrandum erat.