centro grauitatis solidorum sterilis ingenij mei
testes
libelli à mortis æmula me obliuione defen­
dant
. Stomacharis hic, arbitror, quòd tantum
spectem
de nihilo; sed magis confessionis impu­
dentia
. At verò non impetus animi ad gloriam,
cuius
nullum mihi natura semen impartiuit (sit
gloriæ
loco ignauiæ fugisse dedecus) sed tua er­
ga
me voluntas, meisapta studijs liberalitate te­
stata
hunc ardorem expressit. Tanta enim est
venustas
tuæ virtutis ex mei meriti penuria, vt
putem
sine me indice illam diminutum sui specta­
culum
posteris præbituram. Nihil ergo minus
cogitans
quàm quî tua beneficia cumulando per­
turbatis
iudicijs satisfacerem, scientia scilicet,
& virtute illa, qua maximè superbit eneruata, &
arescens
Mundiætas; nullum opulentiæ meæ, ar­
tis
alienæ specimen pro munere gratiæ à te acce­
pto
partem tibi reddidi: sed ingenij mei partum,
qualis
is cumque est; quod & grati animi quæsi­
tum
monumentum crimine me audaciæ liberet,
si
quodimpendeat, palam dedicaui. Alij tibi co­
lumnas
honestissimis titulis ornatas erigant: sta
tuas
in foris collocent: magnificas ædes extruant,
quarum
in frontibus grandes marmoreæ tabulæ
flammantibus
auro syderibus, & peregrinis lapi­
dibus
intextæ ea de te viuo referant saxum impu­
dens
, quæ verecunda hæc pagina prætermittit.
Ego incredibilis tuæ benignitatis non tam gra­
uia
testimonia, quæ loco moueri nequeant: sed