viris sibi deligat, cuius autoritate ipsi dicatum
opus ab inuidorum morsibus seruetur incolume.
Hanc ergo consuetudinem amanti mihi sanè feli
citer cecidit, vt tu sola tua propria benignitate
permotus in tuos me familiares vltro ascriberes.
Siue enim ingenij mei debilis partus magnam pa
troni desiderat autoritatem: tu principum orbis
terrarum princeps semper dignissimam principa
tu sapientiam præstitisti.
Seu tam elatæ dedica
tiones solent alienas à sapientiæ studio spes olere:
lux tanti patrocinij, tuorumque veterum in me be
neficiorum, atram suspicionem amouebit.
Quòd
verò ad vitam ipsius operis attinet, quam nulla
per te velim temporum permutatione terminari:
vereor vt id sua luce multis alijs vitali aspiciat
illa, quæ tua studia, & res gestas omnium lin
guis, & litteris celebrabit æternitas.
quantum
enim tuam excelsam suspicio dignitatem, tantum
despicor istius doni incredibilem cum illa com
parati humilitatem: neque id nisi diuinitus cre
diderim perpetuam in tuis laudibus famam ha
biturum.
Quare illud non solum tibi diuini gre
gis antistiti cupio gratum accidere, cuius auto
ritate protectum in tanta nouarum rerum post
tam graues autores contemptione, minimo meo
cum rubore in medium prodeat: sed ipsi diuinita
ti ex voluntate donum expendenti, penes quam
est æternitas, & cui primum dicata omnia esse
oportet: vt hi, quostuis luminibus dignaris, de