PROPOSITIO XLI.

Omnis cylindri centrum grauitatis axim bifa­
riam
diuidit.

Sit cylindrus ABCD, cuius axis EF, & sit sectus bi­
fariam
in puncto G. Dico punctum G, esse centrum
grauitatis
cylindri ABCD. Nam si cylindro AD, in­
scriptum
intelligatur prisma,
cuius
bases oppositæ æquilate­
sint, & æquiangulæ; erunt,
qua
ratione supra diximus, ea­
rum
centra figuræ, & grauitatis
E
, F; axis igitur inscripti pris­
matis
erit EF: & centrum gra
uitatis
G. potest autem tale
prisma
sic inscribi cylindro
ABCD, vt ab illo deficiat
minori
spacio quantacumque
magnitudine
proposita; cylin­
dri igitur ABCD, centrum
grauitatis
erit G. Quod demonstrandum erat.

PROPOSITIO XLII.

Sphæræ, & sphæroidis idem est centrum gra­
uitatis
, & figuræ.

Sit sphæra, vel sphæroides ABCD, cuius centrum E,