Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
Dico sphæræ, vel sphæroidis ABCD, centrum grauitatis
esse E.
Sint enim bini axes sphæræ, vel sphæroidis inter
se ad rectos angulos; & in sphæroide sit maior diameter
BD, minor AC, per binos autem hos axes plana tran
seuntia ad eos axes erecta, secent sphæram, vel sphæroidem.
Qua ratione axes dimidij erunt axes hemisphærij, vel he
misphæroidis: hemisphærium autem, & sphæroidis est fi
gura circa axim in alteram partem deficiens, qualium om
nium figurarum centrum grauitatis est in axe; igitur hemi
sphærij, vel hemisphæroidis ABCD, centrum grauitatis
est in axi BE, sicut & reliqui ADA, in axi ED; totius
igitur sphæræ, vel sphæroidis ABCD centrum grauitatis
est in axi BD.
Eadem ratione & in axi AC; in communi
igitur sectione centro E.
Quod demonstrandum erat.