PROPOSITIO XXXIII.

Omnis prismatis triangulam basim habentis
centrum
grauitatis est in medio axis.

Sit prisma ABCDEF, cuius bases oppositæ trian­
gula
ABC, DEF, axis autem GH, sectus sit bifariam
in
puncto K. Dico punctum K, esse prisinatis ABCD
EF, centrum grauitatis. Ducantur enim rectæ FGO,
CHP, PO. Quoniam igitur GH, est axis prismatis
ABCDEF, erit punctum G, centrum grauitatis trian­
guli
DEF: sicut & H, trian­
guli
ABC; vtraque igitur
dupla
est AG, ipsius GO,
& CH, ipsius PH, sectæ­
que
erunt AB, DE, bifa­
riam
in punctis P, O: pa­
rallela
igitur, & æqualis est
OP, ipsi DA, iamque ipsi
FC. quæ igitur illas con­
iungunt
CP, FO, æqua­
les
sunt, & parallelæ, & pa­
rallelogrammum
FP.
Nunc secta OP, bifariam in
puncto
N, iungantur GN,
NF, AF, FH, FB, & fa­
cta
FL, tripla ipsius LH,

à
puncto L, per punctum K, ducatur recta LKMR.
Quoniam igitur est vt FG, ad GO, ita CH, ad HP,
& parallelogrammum est FCPO; parallelogramma
etiam
erunt CG, GP, angulus igitur FGH, æqualis
erit
angulo NGO, quos circa æquales angulos latera