Quoniam enim vt supra ostendimus, reliquum solidi AE,
dempto solido ABC æquale esse solido XDE, simili­
ter
ostensum remanet, tam reliquum solidi AN, dempto
solido
AHLC, æquale esse solido GDM, quam reli­
quum
solidi AV dempto solido APTC æquale solido
QDS; erit demptis æqualibus, tam reliquum solidi FE,
dempto solido HBL, æquale solido XGME; quam
reliquum
solidi ON, dempto solido PHLT æquale so­
lido
GQSM. At reliquum solidi AV dempto soli­
do
APTC solido QDS æquale erit. Manifestum est
igitur
propositum.

PROPOSITIO XV.

Hemisphærium, vel hemisphæroides subsesqui
alterum
est cylindri; vel portionis cylindricæ ipsi
circumscriptæ
.

Esto hemisphærium, vel hemisphæroides ABC,
ipsique
circumscriptus cylindrus, vel portio cylindri­
ca AE, circa eundem scilicet axem BD, & super can­
dem basim circulum,
vel
ellipsim, circa AC:
nam
hac ratione basis
opposita
solidum ABC
tanget
ad verticem B.
Dico hemisphærium, vel
hemisphæroides ABC
esse
cylindri, vel portio
nis
cylindricæ AE sub

sesquialterum
. Nam
circa
axem BD, super prædictam basem circa AC, esto
descriptus
conus, vel coni portio ABC. Quoniam igitur