Valerio, Luca De centro gravitatis solidorum 1604 | ||||||
|
gulæ singulis prædicti coni, vel conicæ portionis
partibus siue frustis inter eadem plana parallela
respondentibus.
Esto hemisphærium, vel hemisphæroides ABC, cu
ius axis BD, basis circulus, vel ellipsis, cuius diame
ter ADC. solido autem ABC circumscriptus cylindrus,
vel portio cylindrica AXEC: & conus, vel coni portio
sit XDE, cuius vertex D, basis circulus, vel ellipsis cir
ca XBE basi solidi AE, vel ABC, prædictæ opposita,
secto autem solido AE, atque vnà cum ipso eius partibus,
solidis ABC, XD
E, duobus planis ba
si solidi AE, vel
ABC, atque ideo
inter se quoque pa
rallelis, intelligan
tur trium solidorum
portiones ternæ in
ter eadem plana pa
rallela: videlicet in
ter duo per XE,
FN, hemisphærij, vel hemisphæroidis minor portio HBL:
& reliquum cylindri, vel portionis cylindricæ FE dem
pta portione HBL: & coni, vel conicæ portionis frustum
XGME. similiter inter duo plana per FN, OV solidi
ABC portio PHLT, eaque ablata reliquum solidi ON,
& frustum GQSM.
Denique solidi ABC portio AP
TC, eaque ablata, reliquum solidi AV, & conus, vel
coni portio QDS.
Dico reliquum solidi FE, dempto
HBL esse æquale frusto XGME: & reliquum solidi ON
dempto PHLT, æquale frusto GQSM: & reliquum
solidi AV dempto solido APTC æquale solido QDS.