sit magnitudo proposita,. His ita ex positis, quoniam ex
præcedenti
, reliquum cylindri, vel portionis cylindricæ
FE dempto cylindro, vel portione cylindrica KQ, æ­
quale
est cylindro, vel portioni cylindricæ GP: eadem­
que
ratione singula cylindrorum, vel cylindri portionum
residua
, quæ sunt in reliqua figura cylindri, vel portionis
cylindricæ AE, dempto hemisphærio, vel hemisphæroi­
de ABC, æqualia erunt singulis cylindris, vel cylindri
portionibus
, quæ sunt in cono, vel portione conica RDE,
si
bina sumantur inter eadem plana parallela, vel circa
eundem
axem; tota igitur figura inscripta prædicto residuo,
toti
figuræ inscriptæ cono, vel portioni conicæ RDE æ­
qualis
erit: deficit autem vtraque figura inscripta à sibi
circumscripta
minori spacio quantacumque magnitudine
proposita;
per tertiam igitur huius, reliquum cylindri, vel
portionis
cylindricæ AE, dempto hemisphærin, vel he­
misphæroide ABC, æquale est cono, vel portioni coni­
cæ RDE, hoc est ipsi ABC. Quod erat demonstrandum.

PROPOSITIO XIV.

Si hemisphærium, vel hemisphæroides, & cylin
drus
, vel portio cylindrica ipsi circumscripta, &
conus
, vel coni portio, cuius est idem axis portioni,
basis autem qu<17> opponitur communi basi duorum
prædictorum
solidorum, vnà secentur duobus
planis
basi parallelis; portiones reliquæ figuræ
ex
cylindro, vel cylindri portione hemisphærio,
vel
hemisphæroidi circumscripta dempto hemi­
sphærio
, vel hemisphæroide, quæ à duobus præ­
dictis
planis secantibus fiunt, æquales sunt sin­