plicata fuere theoremata, firmiora redderentur. simulquè alio
rum
ambiguitati, ne dicam imbecillitam succurreretur. vel sal
tem
ipsi grauissima eorum authoritate non nullorum captiua­
rent
intellectum, in obsequium meliùs, rectiùsquè sentientium,
at〈que〉 intelligentium. Nihil enim tam, aut a consuetudine, aut
ab
opinione remotum esse solet, quod sola authoritate proba­
ri
non possit. Verùm ne huiusmodi negotium in recensendis
multorum
ad propositam veritatem confirmandam testimo­
nijs latiùs, quàm par esset, protraheretur; mihi constitui, ex mul
tis
vnicum tantùm, eumquè reliquorum omnium hac in par
te
facilè principem deligere: qui, & meam causam tueretur: &
illis
, si fieri posset, satisfaceret: vt〈que〉 grave; coràm illis ipse se offerens,
tanquam
meo quo〈que〉 nomine missus intelligeretur; quibus­
dam
meis notis non insignitum certè, sed associatum eundem
prodire
volui. Est autem grauissimus hic author Syracusius ille
Archimedes de mechanicis elementis consultissimè disserens.
cuius
nimirum dignitati, at〈que〉 authoritati, vt omnes probè à
me
consultum intelligerent; decreui, vt 〈que〉madmodum inter
alios
illius ordinis viros primatum obtinet, ita nulli alij, quàm
amplitudini
tuę DVX Serenissime, hac nostra ętate, doctrina,
rerumquè
omnium cognitione singulari, citra controuersiam
Principi
supremo, suum in primis hoc tempore præstaret obse
quium
. quod incredibili sanè animi mei iucunditate conti­
gisse
fateor; non solùm, vt rursum aliquam singularis meæ er­
ga
amplitudinem tuam obseruantiæ, ac venerationis, tot, tan­
tisquè
nominibus iam pridem debitę testificationem ederem;
verùm
etiam, vt munusculo illi meo tanto Principi audentiùs
fortasse
antea oblato, ne prorsus prę sua tenuitate despiceretur,
opem
ferret. quanquam ne〈que〉 id quidem, pro eximia animi
tam
excelsi magnitudine, suspicandum fuit. Per hunc ergo tam
celebrem
authorem ad te Princeps optime, ac pręstantissime
lætabundus
accedo. Is enim mihi, 〈que〉madmodum & ego ipsi,
ad
te aditum patefecisse videtur; & sicut eundem tibi longe gra­
tissimum
futurum confido; ita me tui amantissimum, & obser
uantissimum
, vt eâdem, qua consueuisti, benignitate prose­
quaris, oro suplex, & obsecro. Aueto dulce præsidium, ac ętatis
nostræ
splendidum decus; & esto perpetuò fęlix.