Monte, Guidobaldo del In duos Archimedis aequeponderantium libros paraphrasis 1588 | ||||||
|
GVIDIVBALDI
E MARCHIONIBVS
MONTIS.
Mechanica facultas non solùm ab imperitis,
verùm etiam ab eruditis admirabilis sem
per habita fuit; eorum enim, quę in admi
rationem homines trahunt, duo esse gene
ra Aristoteles in principio suarum quęstionum
Meehanicarum asseruit; quorum sanè alte
rum ad ea pertinet, quæ natura quidem,
proximis tamen ipsorum causis latentibus in lucem prodeunt;
alterum verò spectat ad ea, quę pręter naturam, & arte fiunt;
quibus natura superari videtur (quamquam & ipsa plurimùm
momenti ad se ipsam euincendam tune quo〈que〉 afferat) &
quod naturę uiribus in lucem prodire nequit, id arte fieri con
tingat, ob idquè maiorem adhuc admirationem excitat, quòd
ars naturę ęmula, quasi aduersus naturam ipugnans, cam supe
ret, & tanquan vim ipsi in ferre videatur; cuius sanè operationis
causa quo〈que〉 cognita admirationem parit; cùm exigua admo
dum ad tanti operis productionem appareat.
admirabile est sa
nè ipsius artis magisterium, cùm adeò potens sit, vt effectus na
turę repugnantes producere tentet.
quippè quibus, nisi ita sen
sibus subijciàntur; vt tangi propemodum, & conspici possint,
vix fides adhibeatur; idquè non sine admiratione adhuc cogni
tum, ac persuasum nobis esse possit.
huiusmodi autem mira
bilium operum opifex est ipsa mechanica disciplina, tam na
turę ęmula, quàm oppugnatrix valida.
Hęc enim grauia pro
prio fermè nutu sursum attolli, magnaquè pondera ab exigua