138

Sit portio ABC, qualis dicta est, & in ipsa planè inscribatur recti­
linea figura AEFGBHIKC. portionis verò diameter sit BD. osten-
dendum est, rectilineæ figuræ centrum grauitatisesse in linea BD. ium
gantur GH FI EK. quę ipsi AC, & inter se ęquidistantes
erunt
. verò lineæ diametrum BD secent in punctis NML

Quoniam enim lineæ GH FI EK bifariam sunt à diame­
tro
BD diuisæ in punctis NML, trapezium AEKC duas
habebit line as æquidistantes AC EK, quas bifariam diuidit
DL, quare trapezii AEKC centrum grauitatis est in LD. at ob
eandem
causam trapezii EFIK centrum est in ML; trapezii verò
FGHI centrum est in MN. lineæ enim LM MN bifariam
diuidunt parallela latera EK FI GH, sed & trianguli etiam
GBH centrum grauitatis est in BN. quippè cùm BN ipsam
GH bifariam diuidat. perspicuum est totius rectilineæ figuræ
AEFGBHIKC centrum grauitatis esse in linea BD. quod de­
monstrare
oportebat.