7
Archimedem presenti opere habentur, totam eorum vim fer­
ri
volunt acceptam. Etne quidpiam, quod studiosis mecha­
nicæ
facultatis prodesse possit, prętermitteretur, ad horum
Archimedis librorum interprætationem aliquid operis con­
tulisse
placuit; satisquè nobis fecisse videbimur; si saltem stu­
diosi
nos Archimedis vestigia secutos fuisse cognouerint.
Et
quamuis opus hoc fuerit ab Eutocio Ascalonita nonnullis
commentarijs
illustratum, quia tamen propter Archimedis
scriptorum obscuritaté multa adhuc remanét abstrusa, nec pror
sus
omnibus peruia; pręsertim gręcarum literarum experti­
bus;
cùm liber hic in latinum versus multis in locis obscurus,
alijsquè
pleris〈que〉 quodammodo mancus meritò suspicetur;
ita
vt adhuc in tenebris iacere videatur; gręcusquè præterea
codex impressus, 〈que〉m secuti sumus, multis in locis aliqua
correctione
egere videatur; idcirco ab huiusmodi munere
pręstando
desistere noluimus: quin simul hos libros in latinum
sermonem
verteremus; commentarijsquè illustratos redde­
remus
. Cùm præsertim hinc tutus ad mechanicam disciplinam
pateat
aditus. Quare vt mens huius pręclarissimi Mathema
tici
magis, at〈que〉 magis, quàm fieri possit, pro virili nostra
perspicua
reddatur; & huius scientiæ cupidi in adipiscendis
pulcherrimis
hisce theorematibus minùs laborent; à commu
ni
genere interprętandi aliquantulum in præsentia discedere
nobis
visum est oportunum. Nam qui res mathematicas in­
terprætati sunt, suos commentarios seorsum à demonstratio­
nibus
collocauere: nos verò, quę nostra sunt, verbis ipsius
Archimedis inseruimus, & hoc tantùm in ipsis demonstra­
tionibus
, non in propositionibus, & huiusmodi alijs, hac
planè
habita distinctione, vt quæ sunt Archimedis (his, vel
his literarum notis) cognoscantur, ipsiusquè tantùm Ar­
chimedis esse intelligantur. Quę verò alterius sunt cha­
racteris, utquę huius existent formæ, nostra esse semper
sint
existimanda. & quoad fieri potuit, verba omnia, quę
nobis
declaratione aliqua, nec non correctione indigere visa
sunt
(ijs tamen omissis, quę parui, imò nullius sunt momenti,
vt
est literarum immutatio, & huiusmodi alia) dilucidè expli­
care
, at〈que〉 emendare studuimus. quibus etiam hanc adhibui