Monte, Guidobaldo del In duos Archimedis aequeponderantium libros paraphrasis 1588 | ||||||
|
8
mus diligentiam, quod quamuis ea, quæ nostra, sunt, verbis
sint Archimedis inserta; siquis tamen verba tantùm Archi
medis legere maluerit, rectè id assequi poterit; siquidem ne
verbum quidem Archimedis omisimus: quinnimo ea ita di
sposuimus, vt suum prorsus retineant sensum, possintquè con
tinuatè legi; ac si nihil inter ipsa insertum fuerit.
quod qui
dem studiosis non inutile fore iudicauimus; qui abs〈que〉 no
stris additionibus Archimedem tantùm habebunt; cum nostris
verò additionibus Archimedis demonstrationes continua
tas, & explicatas habebunt.
Huberionis autem doctrinæ gra
tia permulta adiunximus scholia, in quibus passim ordinem,
Authorisquè artificium patefecimus; nec non multa lemma
ta ad Archimedis demonstrationes necessaria demonstraui
mus; aliaquè nonnulla ad explicationem, subiectamquè ma
teriam valde vtilia adiecimus.
Vt etiam Archimedis dicta
magis elucescant, antequam ad explicationem verborum
ipsius accedamus, nonnulla prius declarare oportunum no
bis visum est ad ea, quæ in his libris Archimedis supponit
tanquam cognita.
Deinde considerandus proponitur scopus,
at〈que〉 intentio Archimedis; diuisio item librorum; huius
modiquè alia, quæ summam afferent facilitatem ad intel
ligendam: mentem Archimedis.
in princip.
〈que〉st.
Me
chan.
Claudianus
declaratio
huius para
phrasis.
Cùm itaquè supponat, nos exquisitam habere notitiam
centri grauitatis; illius definitionem afferre libuit: pro cuius
tamen faciliori notitia illud quo〈que〉 in primis admonen
dum duximus; nimirum quatuor reperiri centra. Centrum ui
delicet vniuersi, centrum magnitudinis, centrum figuræ, &
centrum grauitatis, quod quidem grauitatis centrum rectè
definitur à Pappo Alexandrino in octauo libro mathemati
carum collectio num hoc pacto.
Centrum grauitatis vniuscuius〈que〉 corporis est punctum
quoddam intra positum, à quo si graue appensum mente
conçipiatur, dum fertur, quiescit & serua eam, quam in
principio habebat positionem, neque in ipsa latione circum-