mittito: qua respirent / ne quid mutuo incalescendo inficiantur.
Et conferet quidem per singulum par trabes ipsas alternatas collo
casse
: ne iuxta eodem in cubili amborum capita conquiescant: Sed
ubi
istius pes / istic alterius caput incumbat: Sic enim mutuo firmi
ore
pedis robore mutuæ leuioris partis imbecillitati subuenient:
et
trabes ipsas cognitas esse hoc est uno materiæ genere / unaque syl
ua
/ una coeli fronte adultas / si fieri potest / eademque die abscissas
oportet
: Quo paribus naturæ uiribus par officium gerant. Cubilia
trabibus
ad libellam sternito: ita ut sit eorum quodque solidum et
firmissimum. Cauetoque ponendis trabibus / ne quid materies calcem
attingat
: et sinito circumaperta et libera spiramenta: ne quid ullius
penitus
contactu uitietur aut conclusa tabescat. Ad trabis puluil
lum substernito filicem herbam harentem / aut carbones / aut potius
amurcam
suis commixtam nucleis. Sin autem erunt arbores mino
res
/ quam ut queas integram unico ex trunco trabem ponere: plures in
unam
compacturam coagmentato / ita ut in se artius uim obtineant
hoc
est ut superior compactæ trabis linea fieri nequicquam possit pon
derum
pressura breuior: et contra inferior linea fieri haud possit lon
gior
: Sed quasi corda ad superadactos / qui sese contrarus frontibus
protrudent / truncos obfirmandos neruoso sistat captu.

Tigna proxime omnisque reliqua materies / quod ex trabe secta expe
diantur
/ trabis sinceritate integritateque probabuntur. Tabulas ni
mium
spissas putant non commodas: quoniam detorqueri cum excepe
rint
/ clauos extrudant: et asseribus quamvis tenuioribus clauos appo
ni
iubent duplices: præsertim sub diualibus coassationibus quibus
tabularum anguli et media lateraque firmentur. Clauos qui pondera
in
transuersum ferant crassiores fieri iubent: Alios autem gracili
ores
ubi sint / non reprobant: Sed longiores esse hos et capite dila
tatiores
conuenit. æneos clauos subdiuo et inhumecto perhenniores:
ferrei
intestino in opere et sicco neruosiores fore compertum ha
beo
. Vbi ex usu ad firmandam contignationem ueniat / ligneis
clauiculis
delectantur.

Quæ autem de ligneis tectis diximus: eadem et in lapideis trabi
bus
obseruabuntur: Transuersæ enim et uenæ et mendæ a trabium