usu reicientur ad eficiundas columnas: aut si erunt mende moderate
& leues latera lapidis quibus apparuerint / cum in opus ponentur resu
pinabuntur
. Per longum excurrentes uene quibus uis in trabibus tole
rabiliores
habebuntur quam transuersæ: Tabulæ item lapideæ cum alias
ob
res: tum et ponderis gratia minime crassiores ponentur. Que
demum
in totis aut ligneis aut lapideis apponentur asseres tigna /
trabes
/ neque adeo graciles / neque adeo rari ponentur ut ad se se onus
que
ferendum sint inualidi. Et contra neque adeo crassi neque adeo con
ferti
ut opus illepidum et informe reddant. Sed de operis forma
& gratia alibi. Itaque de rectilineo tecto quæ usque dicta sunt / suffici
ant
: Ni forte illud desit ut moneam quod quidem omni opere uehemen
ter
obseruandum censeo. Aduerterunt physici in corporibus animam
tium naturam assuesse opus suum ita perfinite: ut nunquam ossa ab ossibus
separata
aut disiuncta esse uspiam uoluerit: sic etiam nos ossa ossi
bus
coniungemus: et neruis illigamentisque bellissime affirmabimus:
ut
sit ossium series et compactura: qua sola etiam si desint cætera /
ster
opus suis perfinitum membris atque firmitatibus.

Venio ad tecta flexilinea. Atqui ea quidem quæ omnes ad nume
ros
rectilineis tectis plene respondeant consideremus. Flexilineum
tectum constituunt arcus: et arcum esse trabem inflexam suasimus.
Procurrunt etiam hic illigamenta: adduntur et quæ interuacua com
pleant
. Sed uelim apertius intelligi / quid arcus ipse sit / quibus
ue
constet partibus: Et enim ducendi arcus rationem traxisse ho
mines
hinc puto: Nam cum uiderent trabes duas iunctis capitibus
posse
imis pedibus diuaricatis ita firmari / ut mutuo innexu pari
busque
contra se ponderibus sisterent: placuit inuentum / et coeperunt
istoc
opere displuuia ædificiis tecta apponere. Post id fortasse cum
ex
instituto maiorem cooperire aream trabium breuitate nequiuis
sent
: intermedium ad sublimia truncorum capita aliquid interpo
suere
: ut esset prope atque apud græcos littera. . Appositumque
ipsum
id fortassis cuneum appellauere. Succedente inde argu
mento
multiplicatis cuneis istiusmodi arcus effigie effectam spe
ctantes
probauere: eamque ducendi arcus rationem ad opera lapi
dea
transferentes / integrum additamentis arcum effecere: ut iam