semper omni in loco: Sed dabitur regio uti est apud Adriam apudque
Venetias / ubi sub congestitia inuenias aliud nihil ferme præter so
lutum
limum. Diuersa igitur tibi erit fundationis ratio / pro lo
corum
diuersitate exequenda. Locorum alius elatus / alius depres
sus
: alius inter hæc medius / ut puta qui accliuis sit: hic adeo alius
siccior
et aridior: uti sunt præsertim montium iuga et uertices:
Alius
penitus madens et infusus: uti est qui apud mare: apud lacu
nas
et intra conualles subsidat: Alius ita est positus / ut neque siccus
omnino
: neque penitus madens sempiterne sit: uti natura sui sunt ac
cliuia
: ut quibus aquæ non persistunt immotæ et contabescentes:
sed
lapsu aliquo per pronum deducuntur. Nullis locis ilico fiden­
dum
est inuento quod ferrum respuat: posset enim id esse in cam­
pestri
parte ue et infirmum: ex quo maxima iactura et totius ope­
ris
ruina olim consequeretur. Nosque uidimus turrim apud Mnestorem / Ve
netiarum oppidum / que post annos aliquot quam absoluta extitit / pon
dere
sui perforato cui incumbat solo / uti res monstrauit / tenui et
imbecilli ad summa usque propugnacula immersum ierit: quo magis incul
pandi
sunt quae non solido istiusmodi a natura substrato et substituto
præcipue
ut ferat ædificia: sed uel macerie aliquam ueteris ruinæ inuen
ta
/ non eam quanta et qualis sit funditus perscrutantur: Sed in ea
præaltos
parietes attollunt inconsiderate: et minuendæ impensæ
auiditate
/ omnem ædificationem ultro perdunt. Præclare iccirco
admonentur
/ ut omnium primi fodiantur putei: Id quidem cum
cæteras
ob res / tum ut apertissime pateat quanti quæque sese habeat
cutis
ad opus tolerandum aut infirmandum. Accedit quod ad mul
tas
rerum agendarum commoditates et aqua inuenta et quæ egeran
tur
conferet. Accedit etiam quod hinc adaperta respiratio a subterra
neis
exalationum motibus tutam illæsamque præstabit ædificio fir
mitatem
. Itaque seu puteo / seu cisterna / seu cloaca / seu quauis pro
fundiore
fossione recognitis quæ sub terra latitabant cutibus / commo
dissima
eligenda en / cui opus committas. Tum et elato et quocunque et
in loco: unde profluens unda conuellere aut asportare quippiam ualeat:
profundiorem omnino induxisse fossam conferet. Nam assidua imbrium ite
ratione
montes ipsos ablui / abstergi atque perinde imminui inditio est: quod