minis insolentiam senatus mulctauit talentis triginta. Et fa
cit
ad rem quod etiam legimus lphicratem cum Stimpha
lim obsideret aquam Erasii qui fluuius montem subintrat
et
in agrum argiuum resurgit obcludere conatus est spongi
is
innumerabilibus adiectis. Sed louis monitu reuocatum
destitisse
. Quæ cum ita sint / sic admonuisse iuuet. Opus
aggeris
facito ualidissimum. Validitatem dabit materiæ
soliditas
et operis ratio atque amplitudo. Qua parte unda
superuadendo
excidat non ad perpendiculum id latus ex
trinsecum
/ sed modice castigatum dimittito / ut perquale /
nissime et nulla cum uertigine defluat. Quod si cadendo
coeperit
excauationes facere / confestim completo non mi
nuta
materia: sed saxo amplo / integro / stabili / angulari. Pro
derit
et fasces sarmentorum coniicere, quo procidens aqua
non
nisi infracta et lassa fundum petat. Apud romam uide
mus
tyberim multa ex parte opere structili coarctatum. Se
miramis non contenta lateritio aspaltum etiam superindu
xit
aggeri crassum cubitos quattuor. Quin et muros indu
xit
multa per stadia altos ut urbis moenia coæquarent. Re
gia
hæc sunt. Nos aggere contenti erimus terreno / quali
Nicotrix apud assyrios ex limo: quali et apud gallias ma
xima
flumina quasi pensilia uidemus: quoad locis nonnul
lis
interdum superent libella / mappalium culmina. Sat qui
dem
erit si pontes structili opere confirmabuntur. Aggeri
bus
extruendis sunt qui cespite hærboso ex prato succisos
probent
. Mihi etiam probantur. Radicularum enim comple
xu
ferruminantur modo uehementi pinsatione assolidentur.
Tota quidem aggeris congeries et præsertim ea pars quam undæ
labunt duretur oportet spissitate impenetrabili atque dissolu
bili
. Sunt qui uimineas perticas aggeri intertexunt. Firmum
id
sane opus: sed natura sui temporarium. Nam cum sint perticæ
facile
putrescibiles / sit ut radii aquarum locos materiæ putre