Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
diores.
Excauandi / impedimenta tollendi / atque purgan
di eadem ferme ratio et finis est / de quibus mox dicemus.
Sed excauatio istic erit frustra / nisi infra uersus mare fundum
ad defluxus rationes æque depressum subsequatur.
Venio ad fossas.
Optandum ne copia aquarum desit: ne ue
usus ad quos instituta est impediatur.
Ne desit duplex erit
ratio.
Prima ut aliunde deriuata abunde influat: altera ut
concepta diutius asseruetur.
Deriuabitur fossura ex his quæ
superius dicta sunt.
Ne aut impediatur iam deductæ usus
assequemur cura et diligentia.
Siquidem sæpe purgabitur
et importata deplebuntur.
Sed fossam aquariam fluuium esse
consopitum dicunt eique ferme omnia debentur / quæ fluento et in
primis fundi laterisque soliditas et firmitudo exigit: nequid in
missas aquas absorbeat: aut per interuenia deperdar.
Et item
profundiorem esse oportet quam latam: id quidem cum nauis feren
dæ gratia tum et a sole minus exhauriatur / minus hærbescet.
Multæ ab euphrate in tygrim fossæ perductæ sunt / quod sit ille
quidem aluo sublimior.
Gallia pars italia quæ circa infimum
padum et athisim est / tota fossis enauigatur.
id illic facile præsti
tit planities.
Ex nilo Prolomeus inquit Diodorus / cum nauiga
ret fossam aperiebat : enauigata claudebat.
Vitiis remedia erunt
hæc.
Cohercio / purgatio / clausuræ.
Aggere flumina coher
centur.
Aggeris lineam ducito / ut non repente / sed sensim
premat latera atque interstringat.
Vbi uero ex faucibus angu
stioribus laxiora in uada dimissurus sis: non abrupto immisso
sed producto canali sinito ut deinceps dilatatis undis se se
fluuius in pristinam amplitudinem uendicet: nequid ob repen
tinæ libertatis licentiam petulantibus inuoluulis et uortiginibus
lædat.
Confluebat fluuius melas in euphratem cupiditate fortas
sis nominis adductus.
Artanatrix rex exitum fluuio obstruxit re
gionemque late inundauit.
non multo post moles interpellatæ
aquæ tantis turbinibus tantoque abrupit impetu ut multa secum ar
ua traxerit: multaque ex parte galatiam phrygiamque uastauit.
Ho