uiribus egerit / ut in se sit ipsum id laudis ad ultimam sui ge
neris
speciem formamque redactum.

Quæ aut conferant / immo quæ sint architecto penitus neces
saria
ex artibus hæc sunt. Pictura et mathematica. In cæteris
doctus
ne sit non laboro. Nam qui architectum dixerit iuriscon
sultum esse oportere / quod aquarum arcendarum / finium regundorum ope
rum nuntiandorum iura / et quæ multa huiusmodi interdicto diffini
untur
inter ædificandum tractentur non auscultabo. Astrorum etiam
in
eo exactam peritiam non postulo ea re / quod ad boream bibliothe
cas
: ad occiduum solem balnea posuisse conueniat. Ne musicum
etiam esse oportere dixero ea re / quod in theatris uasa resonantia
apponantur
. Aut rhetorem quod quæ acturus sit prædocuisse re
demptorem
iuuet. Satis. n. rerum earum de quibus dicturus sit /
cogitatio / peritia / consilium / diligentia præstabit: quod apte ac
comodateque ad rem et prudenter loquatur. Quod ipsum in eloquen
tia
primarium et præcipuum est. Nolo quidem elinguem: nolo auri
bus
ad armoniam penitus obtusis. Sat erit si non inpublico / in
alieno
ædificarit: non luminibus offecerit: non stillicidio: non
deriuatione
: non itinere seruitutem indixerit: præter interdictum.
Si uentos qua parte orbis / et quibus nominibus appellentur te
nuerit
. Qui si tamen instructior fuerit non recusabo. Verum
pictura
et mathematica non carere magis poterit quam uoce et
syllabis
poeta. Atque haud scio an sit ea satis uel mediocriter
præcepisse
. De me hoc profiteor / multas incidisse persæpius in
mentem coniectationes operum / quæ tum quidem maiorem in modum
probarim
eas cum ad lineas redegissem / errores inueni in ea parte
ipsa
quæ potissimum delectasset et ualde castigandos. Rursus
cum perscripta pensitaui / et numero metiri adorsus sum / indi
ligentiam
cognoui meam / atque redargui. Postremo eadem cum mo
dulis
exemplaribusque mandassem: nonnumquam singula repetenti
euenit
/ ut me etiam numerum fefellisse depræhenderim. Sed ne
Zeusim quidem esse pingendo / aut Nichomacum numeris / aut
Archimedes angulis et lineis tractandis uolo. Sat erit si no
stra
quæ scripsimus pictura elementa tenuerit.. Si eam etiam