autem multo fieri posse lautiora intelliget: ea tractabit arti
ficio
et meditatione ut corrigat atque emendet. Quin et quæ
alioquin erunt non pessima enitetur ingenti uiribus reddere me
liora
: semperque acri et concitata rerum optimarum peruestigatione
maiora
concupiscens ingenium exercebit atque augebit. Eoque pa
cto
non dispersas modo et quasi disseminatas / uerum etiam intimis
penetralibus
/ ut ita loquar / naturæ conditas laudes omnes ad se
colliget
: animoque concipiet / quas in suis opibus cum mirifico lau
dis
et gloriæ fructu conferat. Gaudebit et aliquod in medium suo
depromptum ingenio afferre: quod admiremur / forte quale fuit
illius
inuentum: qui ædem struxit sacram nullo adhibito ferramen
to
. Quale ue illius / qui romæ stantem transtulit colossum atque
suspensum
: cui operi quod etiam faciant ad rem quattuor et uiginti exer
cuit
elephantos. Quale ue illius qui ex fodina labyrinthum
aut
templum aut quoduis utile usibus et præter spem effecerit. Ne
ronem architectis usum referunt prodigiosis: quibus nihil uenie
bat
in mentem / nisi quod efficere homines uix possent. Hos ne
quicquam probo. Verum ita uelim comperent sese / ut semper omni in re uti
litati
et frugalitati primas dare partes uoluisse præse ferant.
Quin et cum ornamenti gratia omnia fecerit tamen ita parabit ut in
primis
utilitatis gratia id fecisse non neges. Et probabo si no
uis
inuetis operum probatissimæ rationes ueterum et illis noua in
genii
commenta non deerunt. Itaque hunc in modum uires ingenii
sui
usu et tractatione rerum quæ ad hanc eruditionem multa cum
laude
assequendam conferant excitabit: officiique putabit non eam
solum facultatem habere / qua si careat / non is sit / quem sese esse pro
fiteatur
. Verum bonarum omnium artium cognitione et cultu quantum
ad
rem faciat ipsum se muniet: promptum expeditumque reddet / quo
ad
plura aut maiora in ea re adiumenta doctrinæ non deside
ret
: sibique nunquam ponendum studium: nunquam cessandum statuet ab
industria
/ usque sentiat se his esse persimilem: quorum laudibus ad
di
amplius nihil possit. Neque sibi satisfactum putabit: siquid
uspiam erit ulla ex parte conferens: quod arte et ingenio pos
sit
consequi: ni id præhenderit / penitusque tenuerit: atque pro