unde sit: cur magis quod desit flagitent: quam probent quod adsit
Quærunt. n. continuo quod addi ad nitorem splendoremque possit:
et
offenduntur quidem ni quantum a curiosissimo atque perspica
cissimo
atque etiam diligentissimo prouideri fierique potuisse iudi
cent
: tantum uideant artis laboris industriæque expositum. Quin
et
interdum quid nam sit quod offendat nequeunt explicare præ
ter
unum id quod immoderatam spectandæ pulchritudinis
cupiditatem
non habeant qui penitus adimpleant. Quæ cum ita
sint
/ profecto erit officii omnem studio opera et diligentia eniti ut
quoad
in nos sit / quæ astruamus ornatissima sint: et præsertim
quæ
esse ornata omnes concupiscunt. Quo in genere sunt publi
ca
et imprimis sacra. Ea. n. extare nuda ornamentis homo perpe
ti
poterit nemo. Erit etiam uitium / si quæ publicis debentur or
namenta
/ ea priuatis adiunxeris: aut contra / quæ priuatis / tu
ea
publicis apposueris: præsertim si erunt illa quidem suo in ge
nere
nima. Si erunt non mansura ueluti qui futilia caduca pu
tidulaque
picturæ illimenta publicis adegerit. Aeterna. n. esse
publica
oportet. Et uitium profecto graue est / quod ipsum apud
nonnullos ineptos uidemus: qui opera uixdum inchoata fuco pi
cturæ
et sculpturæ insignibus expoliunt atque explent. Ex quo
fit
ut caduca istæc prius deleantur / qua opus eductum sit. Nudum
enim absoluisse oportet opus antequam uestias: ultimum erit / ut
ornes
: cui rei et temporum et rerum occasio et facultas sese tum de
mum
præstabit / cum id commodissime et sine ulla impeditione
poteris
. Sed ornamenta quæ adigas uelim bene multa experte
sint
eiusmodi / ut in his perficiundis complures mediocrium artifi
cum
manus exerceantur. Si qua uero placuerint elegantiora et
cultiora
ut statuæ tabulæ ue / quales Phidiæ Zeusis ue: illæ
quidem quod rariores habeantur / locis æque rarioribus et dignis
simis
collocabuntur. Deiocem illum medorum regem non laudo qui
ecbatanam urbem septeno incinxit muro / distinxitque colori
bus
ut essent alii purpurei: alii cerulei: alii argento tecti:
alii
etiam aurati. Odi et calliculam qui equile habuit mar
moreum
: præsepe eburneum. Quæ ædificabat Nero cuncta