Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
intulerint.
Si ossibus parietum non pepercerint.
Si perpediti an
fractus itionum.
Si foeda obscoenaque offenderint / et istiusmo
di quæ superioribus libris qualia esse debeant explicauimus.
Cæterum quæ inter ornamentorum uitia imprimis odisso opor
teat / erant ueluti in operibus naturæ siquid forte præposte
rum, mancum / exuberans / aut ulla ex parte informe intercesserit.
Nam si id quidem in natura improbatur / atque monstro habetur / quid
in architecto: qui usus sit partibus indecenter ?
Et si sunt partes
quidem / quibus circa formas utatur / lineæ anguli / extensio et
talia.
Ergo recte asseuerant qui dicunt reperiri uitium nullum de
formitatis obscoenius atque detestabilius quam aut angulos aut
lineas aut superficies numero magnitudine ac situ non dili
genter examinateque inter se comparatas coæquatas atque compa
ctas intermiscere.
Et quis non uehementer redarguat eum / qui
ubi nulla cogat necessitas ex aberrantis lumbrici imitatione
ducat parietis lineas horsum / istorsum / incomposite / inconsiderate
alias oblongas: alias minusculas / angulis imparibus compactio
ne informi: eademque præsertim in area istic obtusiore / ex aduer
so acutiore confusa ratione / perturbato ordine / consilio non
præcogitato et castigato.
Et uitium erit ita rem duxisse / ut cum
alioquin ex fundamentorum rationibus sese habeat non pessime:
tamen ita sit / ut cum ornamenta desiderent / tamen excultiora red
di ornamentorum elegantia nullo pacto possit ueluti qui in parieti
bus nihil curarit præterquam ut tecta sustineant: nihil uspiam re
liquerint ubi apte atque distincte aut columnarum dignitatem / aut sta
tuarum decus / aut tabularum et picturæ uenustatem aut crustatio
num lautitiem recte possis impertiri.
Huic uitio pene coniunctum est: si
quæ pari potueris impensa efficere / ut essent illa quidem longe pul
cherrima et multo uenustissima / non id totis uiribus assequi ela
boraris.
Est. n. informis profecto et figuris ædificiorum aliquod ex
cellens perfectumque a natura quod animum excitat / e uestigioque sen
titur si adsit: si uero desit maiorem in modum desideretur.
Et sunt præ
præ
sertim oculi natura percupidi pulchritudinis atque concinnitat : et
in ea re sese præstant morosos et admodum difficiles.
Neque scio