ri : qui septem posuerit coelo uagantes stellas: et quem suas
esse
delitias uoluerit hominem ita moderetur / ut et concipi et
perfici et adolescere et confirmari et huiusmodi omnia ad hunc ip
sum
redegerit numerum septemnarium. Veteres inquit Aristoteles
nato
infanti nomen ante diem a natiuitate septimum non impone
bant
/ quasi non prius saluti destinato. Namque et in matrice se
men
et natus infans ab sui ortu plurimum infra diem septimam
periclitatur. Ex imparibus etiam numeris celebrant nouenarium: ad
quem
numerum solers natura spheras apposuit coelo. Tum et
apud
physicos constat naturam parte integri nouenaria multis
et
maximis in rebus uti assuesse. Nona. n. ex annuo ciclo so
lis
pars dierum est circiter quadraginta. Hunc ad numerum forma
ri
in utero foetum aiebat Hypocras. Tum et motus a grauiori
bus
plerisque ualitudinibus ad conualescentiam ex quadragesi
ma
terminari die passim conspicimus. Purgari desinunt quæ
concepere / si erit masculus. Et rursus post partum nato masculo
ad
istam hanc diem purgari incipiunt matres. Et infantem ipsum ante qua
dragesimam
quoque diem inter uigilandum neque ridere neque lacrhy
mas fundere uisum affirmant: dormientem uero fecisse utrum que refe
runt
. De imparibus hactenus. Ex paribus aut fuere inter philosophan
tes
qui diuinitati consecratum dicarint numerum quaternarium: eoque si
bi
præstari maximum iusiurandum uoluerint: et senarium inter ra
rissimos
perfectum nominant: qui suis omnibus integris constet parti
bus
. Octonarium in rerum natura uim habere maximam conspicuum
est
. Mense præterquam in ægypto qui nascuntur octauo uitam produ
xisse
nullos uidemus. Quin et si peperit mense pregnans octa
uo
/ et foetus mortuus sit: matrem etiam subinde morituram di
cunt
. Tum si concubuerit mense octauo parens fiet infans opple
tus
lentoris mucosi / et cute reddetur foeda atque ostreacea ual
de
obscoena. Decimum putabat Aristoteles numerum omnium ha
beri
perfectissimum: ea fortassis re uti interpretantur, que quattu
or
continuis collectis cubis eius quadratum compleatur. Itaque
his
passim inde usi architecti sunt. Sed paribus quos apertio
ni
destinarunt denarium: imparibus uero noueuarium trangressi