ciat quam ut modestissimi et parcissimi ulla ex parte luxuriem re
prehendant
. Verum quando posteritati famam tum sapientiæ tum etiam
potentiæ relinquendum omnes assentiamur: eaque re uti aiebat Tuchi
dides magna struimus / ut posteris magni fuisse uideamur.
Quando item patriæ familiæque condecorandæ non minus quam lauti
tiæ
gratia nostra ornamus quod esse boni uiri officium quis neget?
Placebit nimirum qui partes eas quæ maxime publicæ quæ ue in
primis
hospiti gratificaturæ sit: uti est frons ædis / uestibulum et
eiusmodi admodum esse decentissimas uoluerit. Cumque uituperan
dos
profitear qui modum excesserint: maiore tamen dignos uitu
peratione
censeo: qui grandi impensa ita ædificarint / ut eorum opera
ornari
non possint quam qui ornatum pluscula impensa concupiuerint.
Sed sic statuo uerum certumque ædificiorum ornamentum qui recte
uolet
aduertere, intelliget profecto non opum impendio / sed uel
maxime
ingenii ope compari atque consistere. Credo ne uolet
quidem qui sapiat in suis priuatis ædibus pandis egregie dif
ferre
ab aliis: cauebitque nequid sumptu et ostentatione contrahat
inuidiæ. At uolet contra qui bene consultus sit in artificis diligentia
et
consilii iudiciique laudibus a nemine uspiam supari: ex quo
omnis partitio et lineamentorum conuentio mirifice comprobetur / quod
ipsum ornandi genus præcipuum primariumque est. Sed redeo ad rem.

Domus regia et illius qui libera in urbe senator prætorius
consularis ue sit / prima erit omnium / quam esse decentissimam desi
deres
. In his qua parte quippiam coueniat quod publicum sit /
supra
qui id ornetur diximus. Nunc uero quæ tantum priuatis
usibus
commodentur ornata facere ordiamur. Vestibulam quidem
uelim pro cuiusque dignitate sese præstet honestissimum atque splen
didissimum
. Succedat et porticus clarissima. Neque desint spa
tia
magnifica. Demum et cætera deinceps omnia ex publicorum imi
tatione
sibi quantum res ipsa permittat quod faciat ad decus di
gnitatemque
desument. Hac rerum moderatione adhibita ut præ
se
ferat longe uenustates maluisse captare quam ullos fastus sequi :
ea
re uti in libro superiore in opibus publicis profana quantum
par
fuit sacris dignitate concesserunt: ita istic priuata in omni