Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
ornamentorum elegantia et copia superari se facile a publicis
patientur.
Non sibi quod camillo inter crimina obiiciebatur
ualuas assiscet æneas aut eburneas.
Non splendescent lacuna
ria multo auro et uitro.
Non imeto et pario marmore uniuer
sa collustrabuntur.
Templorum. n. ista sunt: sed utetur mediocribus
eleganter: elegantibus moderanter.
Contentus erit cupresso / lari
ce / buxo.
Crustabit ope albario signito: picturaque simplicio
re uestiet.
Lunensi uel potius tyburtino lapide coronas ducet
non tamen præclara illa omnia ab se penitus abdicabit atque pro
scribet.
Sed quasi in corona gemmas dignissimis locis percissi
me collocabit.
Quod si breuissime totam rem diffinisse iuuat /
sic statuam.
sacra ita parari oportere / ut ad maiestatem et pul
chritudinis admirationem addi amplius nihil possit.
Priuata
aut ita habenda / ut contra adimi nihil posse uideatur / quod exi
mia cum dignitate coniunctum sit.
Cæteris uti sunt publica profa
na id quod inter istæc medium sit relinquendum censeo.
Itaque
in priuatis ornamentis seuerissime continebit sese: tamen in
plerisque liberiore utetur uia.
Nam columnam quidem siquid forte
toto erit corpore tenuior / aut uentre fortassis non nihil turgi
dior / aut retractione gracilior quam publicorum exacta ratio permi
serit : non tamen uitio dabitur atque improbabitur: modo id nihil ha
beat informe aut deprauatum.
Quin quod publicis operibus non
conceditur / ut a grauitate et consultissima lineamentorum lege pau
lo aberretur: id in istis etiam ad iucunditatem interdum facit.
Et
quam illud cadebat peruenuste quod festiuissimi assueuere ad fo
res tricliniorum pro lateribus hostii uastas mancipiorum statuas
superliminare in caput sustentantes appangere: et columnas in
porticibus præsertim hortorum ponere: quæ aut arborum trun
cos nodis desectis: aut fasces loro concinctos referrent: aut quæ
uolubiles et palmatæ et asperæ frondibus et auiculis riuulisque
refertæ essent.
Aut etiam ubi robustissimum esse opus uoluissent:
quadrangulam columnam / cui dimidia rotunda hinc: atque altera
hinc dimidia promineret.
Tum et pro capitulis aut fiscellas
pendentibus racemis fructibusque plenas: aut reuirentem summis