theatro ad perpendiculum respondentia: aptisque istiusmodi et pa
rilibus
locis formabuntur scafi: quibus si libeat ænea uasa in
uersa
pendeant: ut eorum percussu uox cum eo appulerit reddatur
sonorior
. Hic illa Vitruuii non prosequar: quæ ex musicorum
partionibus
sumpta ad quorum rationes per theatrum disponi præ
cipiebat
uasa / quæ principales et medias et superexcellentes uo
ces
atque consonantes referrent: dictu quidem res perfacilis: sed quam
id
assequi re in promptu sit / nouere experti. Illud tamen non asper
nabimur
: quod etiam Aristoteli persuadetur. Vasa quæ uis ua
cua etiam et puteos conferre ut resonet uox. Redeo ad porticum
ipsam circumuallationis. Hæc quidem porticus parietem habent po
sticum
integrum: quo quidem tota uallatio circumclauditur: nequid
eo
appulsæ uoces effundantur, Ad cuius parietis cutim exti
mam theatri quæ ad uenientes spectet appingentur ornamenta co
lumnarum
numero altitudine et perpendiculis et istiusmodi parti
bus
respondentes substitutis columnationibus: quæ sub se in por
ticibus
pro fronte sunt. Ex his quæ dicta sunt in promptu est qui
bus
in rebus, theatra maxima differant a minoribus. Namque in
illis
quidem extrinseca porticus in imo dupla est: in his autem
simpla
. Rursus in illis non nisi secunda porticus extrinseca operi
attollitur
: in his etiam tertia imponitur. Hoc etiam differunt quod
aliquibus
in theatris pusillis non intima porticus adhibetur:
sed
solo pariete et coronis circumuallatio astruitur: ut habeat
istic
uim coronæ ad uoces firmandas: qualem in maximo thea
tro
habet circumuallatio et eius porticus. In maximis uero
aliquibus
theatris superna istæc ipsa porticus posita duplex
est
. Cæterum theatris pro tecto subdiualia pauimenta crustan
tur
fastigianturque / ita ut stillicidia in gradationes procliuen
tur. Sed conceptarum pluuiarum riuuli per impluuia inter angulos
parietum sorbentur: occultisque fistulis demittuntur in cæcas cloa
cas
. Circa summam extrinsecam theatri coronam sedes et mutuli co
aptantur
: quibus ad ludos publicos ornandos nauales mali in
stituti
funiculos et loramenta superextensi ueli excipiant atque con
tineant
. Sed cum tanta moles structuræ sit ad iustam altitudinem