gon qui corpora confestim consumat. In congestitio obrude
ratoque
solo confestim humor absumitur. Istiusmodi minuta
non prosequar

Nunc quoniam ueterum sepulchra probentur: uideo alibi
sacella
/ alibi pyramides / alibi columnas / alibi aliud ut moles
et
eiusmodi positas: de his nobis singulis dicendum censeo:
ac
prius de sacellis. Velim sacella istæc sint ueluti pusilla
templorum
exemplaria. Neque recusabo si adiunxeris linea
menta
a uariis quibusuis ædificiorum generibus collecta: mo
do
ea quidem ad gratiam faciant atque etiam ad perennitatem. No
bili
ne materia an potius ignobili monimenta hæc quæ æter
na
esse concupiscimus astruxisse conferat non satis constat prop
ter
asportantium iniurias. Sed ornatus nimirum delectat:
quo
/ ut alibi diximus / nihil ad conseruandas res posteritatique
commendandas
commodius est. Ex C. Cæsaris atque ex Claudii
sepulchris
tantorum principum / quæ quidem proculdubio
clarissima
fuere / nihil plus hac tempestate relictu uidemus
quam singulos pusillos quadratos lapides bicubitales: quibus
eorum
nomina seruentur. Ea quidem ni fallor nominis monu
menta
si commendata maioribus lapidibus fuissent: cum cæte
ris
abrepta ornamentis et diffracta iam tum pridem defecis
sent
. Alibi alia uisuntur sepulchra uetustissima, quæ nemo
uiolarit
/ quod sint opere reticulato / aut lapide a alios usus in
utili
: ut facile a cupidorum manibus sese uindicarint. Ex quo
illud
est quod hic monendos putem eos: qui sua uelint esse ad
modum perpetua: ut lapide astruant non infirmo quidem sed non
adeo
elegam i ut ea quispiam aut facile concupiscat: aut leuiter ar
ripiat
. Præterea pro cuiusque dignitate modum in his habendum pu
to
. ut etiam in regibus profusam impensarum insolentiam uituperem. Et
certe
portenta illa opum quæ sibi ægyptii astruxere ipsis quoque
superis
ingrata detestor: quandoquidem illorum nemo in tam fa
stuosissimis
sepulchris humatus sit. Laudabunt fortassis alii
nostros
ætruseos quod ægyptus in magnificentia operum similium
non
multo cesserint: atque inter caeteros Porsennam qui quidem