Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
conderent: statque breuis titulus etiam pistori / tonsori / eo /
quo / aliptæ / et eiusmodi qui in familia uersabantur.
Vbi au
tem putos infantulos condidissent sollatia matrum / eorum
effigies gypso expressas in urna intercludebant.
Maiorum
effigies præsertim ingenuorum marmoreas apponebant.
Hæc
illi.
At nos eos non improbabimus ubi uis corpus conden
dum instituerint: qui dignissimis locis nominis monumen
ta mandarint.
Cæterum quæ istiusmodi in monumentis de
lectent hæc sunt.
Forma operis et titulus.
Quam formam ædi
ficandi ueteres præcæteris condignam sepulchris putarint.
non facile dixerim.
Augusti sepulchrum romæ structum mar
moreo fuit lapide quadrato: et opertum arboribus fronde per
petuo uirenti.
In summo Augusti simulacrum extabat.
In in
sula tyrina non longe a carmania Erithræ sepulchrum fuit
ingens tumulus siluestribus palmis consitus.
Zarinæ sacro
rum reginæ sepulchrum fuit pyramis trilatera: et in summo
colosus aureus.
Arthacheo præfecto xersis ab uniuerso exer
citu tumulus tellure congesta effectus est.
Sed apud omnes
quod primum quaererent videre uideor fuisse ut a caeteris li
neamento differrant: non quo aliorum opera uituperarent:
sed quo inuenti nouitate ad se spectandum illectarent: exque
profusa sepulchrorum consuetudine et studio nouis in dies li
neamentis inuentis: eo progressi sunt: ut nihil excogitari amplius
possit quod illi non usurparint / bellissimeque perfecerint: et cuncta
demum eiusmodi sunt ut egregie probentur.
Sed ex omni multitudi
ne hoc aduertimus: alios nihil plus curasse quam ut id quod cor
pus caperet honestarent.
Alios uero amplius quæsisse quidpiam
astruere: cui titulos et rerum gestarum famam pulcherrime commen
darent.
Ergo illi aut marmoreo tantum scrineo contenti extitere
aut insupersacellum addidere quantum loci religio postulasset.
Alteri uero columnam pyramidem aut molem et eiusmodi maxi
ma opera superastruxere / non ea quidem in primis seruan
di corporis gratia: sed uel magis nominis atque posterita
tis.
Apud ason troadis lapidem haberi diximus sarchopha