bus impleolæ sub ingerentur. Medius uero cuneus quod in
ter
utrumque uacui est postremus complet: singulorum cuneorum
auriculæ
extant ex formula. Per auricularum foramina inue
hitur
digytus ferreus: et adiungitur ansa ualida: cui funis
ductarius
illaqueatus. Nos columnas atque portarum labra et
huiusmodi quæ stantia sinenda sunt hunc modum illaquea
uimus. Fecimus ferreum aut ligneum ergasculum pro pon
deris
uastitate bene firmum: quo columnam apto sui loco
præhensam incinximus: cuneisque gracilibus et oblongis le
ui
malleo instruximus et affirmauimus. Demum uti aiunt
brachas ex funibus ergasculo adegimus hoc pacto: neque im
pleolarum uulneribus lapidem: neque angulares lapidis acies
cincturis
rudentum lesimus. Adde quod genus hoc ligandi
omnium expeditissimum aptissimum et fidissimum est. Multa
quæ
ad istos usus pertineant prolixius alibi explicabuntur.
Sed hic machinas tantum interpretari oportet esse ueluti ani
mantia
manibus admodum ualidissima: et dimouere pondus
non aliis fere modis: quam id nos ipsi moueamus. Ea de re quas
intensiones
membrorum neruorum que amittendo / pellendo / traben
do / transferendo adhibeamus: tales machinis imitari neces
se
est. Vnum admoneo: uastissima uticunque mouere institue
ris
pondera conferet sensim cautim mature aggredi rem ob
uarios
/ incertos / irrecuperabiles casus et pericula / que isti
usmodi negocio præter opinionem etiam expertissimis so
lent
euenire. Neque enim tanta sequetur laus et ingenii appro
batio
/ si successerit quod tuo fretus consilio aggressus sis:
quam redundabit detestatio et odium temeritatis / ubi male suc
cesserit
. De his hactenus. Nunc redeo ad crustationes.

Omnibus crustationibus adegisse oportet harenationum tu
nicas
ne minus tres. Primæ officium est parietis superficiem
præhensare arctissime / et reliquas superadditas harenationes
ad
parietem continere. Extremæ officium est expolitionum
colorum
/ lineamento, que uenustates expromere. Mediarum offi
cium
est: utrisque uitia emendare atque prohibere. Vitia hæc