quo uis uectis insit. In hisce omnibus ad usum operis seruan
da
hæc sunt / ut uastissimis ponderibus mouendis media isti
usmodi adhibeantur non minuta aut inualida longitudo in
fune
inque radio inque omni quo ad mouendum utamur medio
quod
imbecillitatem sapit. Nam est quidem longitudo natura sui
coniuncta
gracilitati: et contra ex breuitate crassitudo red
ditur
. Si erunt funes tenues conduplicentur cicleolis. Si ua
stiores
sint / quoque et cicleolæ grandes subigantur: ne minu
ti
circuli acumine funis intersecentur: axes immittantur fer
rei
crassi / ut sint ex suæ cicleolæ semidiametro ne minus
parte
sexta: ne plus ex totius diametri parte octaua. Funis
madefactus
est ab incendio tutior: quod quidem frictione
et
motu fiat. Est etiam cicleolis uoluendis paratior. Adde
quod
et minus absoluitur. Aceto ut illius madefit quam aqua: et ma
ritima
quam albula: dulci madefactus aqua feruenti in sole ocis
sime
marcescit. Conuolutiones in funibus tutiores quam inno
datio. In omnibus cauendum ne funis funem secet. Regula
ferrea
utebantur ueteres cui primarias annodationes funium
et
trallearum commendarent / ponderi præsertim lapideo pre
hendendo
forcipe ferreo utebantur forma forcipis ex littera
X erat ducta digytis infimis intro uersus aduncis: quibus
pondus
quasi cancer mordicus instringeret suprema quo ca
pita
erant armillata: per eas armillas funis traductus / et re
uinctus
tractu sui forcipem astringebat. Vidimus lapidibus
uastis
præsertim columnarum media in superficie alioquin
dolata
atque expolita relictos umbiliculos prominentes qua
si
ansas: quibus funium illaqueamenta detinerentur / ne sub
exfluerent: utunturque præsertim ad coronas impleolis. Sic
enim
appello quæ fiant sic: incauatur formula in lapide ad
crumenæ
uacuæ similitudinem pro lapidis uastitate palmos
ore
arctiore: fundo introrsus latiore: uidimus impleolas per
fundas
pedem: hanc complent ferreis cuneolis: quorum duo
hinc
atque hinc collaterales lineamento ad, D. litteræ simi
litudinem
finiuntur. Hic ad spatia intus complenda lateri