grandiores turres præstituere multa sui parte solidas: quæ ueluti
brachia
sinus faucesque ingressus foueant. Turribus nulla testudo
sed
lignea tabulata interitruantur: quæ ubi opus sit et reuelli et
igne
absumi queant. Turrium tabulata clauis figi uetant: quo ma
turius
possint hoste peruincente deturbari. Tecta et secessus non
deerunt
: quibus excubiæ hybernas pruinas et eiusmodi temporum
iniurias
tolerent. Propugnaculis pendentia subsint foramina: qui
bus
lapidem et faces in hostem / et aquam etiam siquid portam in
cenderit
/ fundas. Valuas corio et ferro tectas ab igne uindicari
prædicant
. De his hactenus.

Portarum ratio pro uiarum militarium numero habenda est: Nam
uiarum
quidem aliæ militares: aliæ non militares. Non hic illa iu
ris
consultorum prosequor: ut actus iumentorum iter hominum ha
beri
gratia uiam utrumque complecti statuam. Sunt quidem mili
tares
qua in prouincia proficiscimur cum exercitu atque impedimen
tis
. Ergo militarem no militaribus multo esse spatiosiorem opor
tet
. Et aduerti assuesse ueteres ponere ut essent cubitos nusquam
minus
octo. Ex lege. xii. tabularum uiam sic finiunt: ut quæ in
porrectum
sit / latitudinem habeat pedes. xii. Quæ in anfractum
id
est ubi flexum est. xvi. Non militares sunt quibus a militari
egredimur
aut in uillam oppidum ue: aut æque aliam in uillam mi
litarem
: uti sunt per agrum actus: per urbem diuerticula. Est
præterea
uiarum quoddam genus / quod quidem plateæ naturam
sapiat
: uti sunt quæ ad certos aliquos usus habeantur / præsertim
publicos
: puta quæ in templum / in curriculum / in basilicam du
cat
. Viarum militarium ductus non eosdem ipsum per agrum
esse
atque intra urbem oportet: Extra urbem omnino seruanda hæc
sunt
: ut patula et apertissima ad omnem circumaspectum fiet: ut
impeditionibus
cum aquarum / tum ruinarum sit libera et expedi
tissima
: ut latronibus ad insidias captandas nullæ penitus latebræ
nulli
secessus relinquantur: ut in eam non passim unde uis aditus
ad
populationes pateant: Postremo ut directa breuissimaque sit:
omnium
erit breuissima / non ut illi quæ rectissima: sed quæ tutissi
ma
: Maloque prolixiorem paulo / quam parum commodam. Sunt qui