Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
omnis ad ruinam reddatur prona.
At muros contra missilium in
iurias sic pulcherrime firmari arbitramur.
Anterides basi trian
gula uno in hostes angulo proiecto denum interuallo cubitorum
inter se distantes per muri directiones excitabimus: et arcus ab his
ad alteras interducemus atque testudinabimus: Et interuacua quæ
illic ueluti scaphæ relictæ sunt / subacta paleis argilla uectibus den
santes complebimus.
Fiet hinc ut tormentorum uis et impetus ap
pellens lentitudine frustretur argillæ: Fiet etiam ut non nisi sparsim
et ilico obstruendis fenestris murus tormentorum assiduitate queat
debilitari.
Apud Siculos pumicis copia perpulchre id præstabit:
quod istic quærimus.
Alibi pumicis et argillæ loco non incommo
de utuntur cofo: Gypsum etiam huic operi no recusabimus.
Demum
ex his siquid adsit / quod humoris haustro nocturnisque uaporibus
obiectum sit / id lapidea crusta atque rectura uestiatur.
Et inprimis
iuuabit ripam fossæ exteriorem paulo ponere elatiorem accliuitate
quam cæterum agri solum est.
Sic enim missilium destinationes mu
ros urbis non attingent: sed superuolabunt.
Et sunt qui murum con
tra machinamenta missilium tutissimum putent eum qui lineamen
to ita ducatur / ut serræ denticulos imitetur.
Atqui placent ad ur
bem Romam muri: quibus decursorium ad mediam altitudinem
inest: Suntque per murum aptis locis relictæ fossuræ / unde furtim
a sagittariis incautus et properans hostis saucietur: Et ad murum
turres quinquagenos in cubitos quasi anterides adigendæ prodeun
tibus in rotundum frontibus et proceritate celsiores muro: ut qui
propius applicuerit missilibus nudum obiiciat latus et conficia
tur: Sic enim et murus a turribus / et turris a turre mutuo defen
detur.
Turres quo latere urbem spectant / muro nudatas poni
to et apertas: ne hostem fortassis immissum protegant.
Tur
ribus murisque coronæ et decori sunt / et firmitatem ex nexura af
ferunt: et admotarum scalarum irreptiones prohibent.
Sunt qui
per muros sub ipsis præsertim turribus intermissa præcipitia re
linqui uelint / et muniri pontibus ligneis: qui confestim aut redu
cti / aut deiecti prout res exigat usui aut saluti sunt.