expeditis: ut de patria bene mereri prosequantur. Hi uero al
teri
suscepto negocio / cum domi solertia et solicitudine: tum fo
ris
labore et tolerantia rem ex officio procurabunt: dicent ius: du
ctitabunt militem: exercebunt seque suorumque manus et industriam.
Demum cum rebus perficiundis intelligent frustra inniti: nisi et
facultates
adsint: Ad istos igitur proximi ue: quibus aut ex agro
aut
mercatura facultates suppeditent. Cætera omnis hominum ma
nus
et numerus hisce primariis prout usus postulet obtemperabunt
atque
subministrabunt. Hæc si satis conueniunt ad rem compertum
quidem
habemus ædificiorum genera deberi alia ciuium cætui uni
uerso
: alia primatibus: alia multitudini: Tum et primatibus alia
his
qui domi consiliisque præsunt: alia his qui negocio exerceantur:
alia
his qui facultates congerant: Quorum omnium quidem cum
pars
quædam ad necessitatem / uti diximus / pars ad commoditates
referatur
: sit quoque nobis / qui ædificia commentamur / par aliquid
animi
gratia dedisse: dum premii loco istiusmodi partitionum exor
dia
esse ex philosophantium rudimentis repetenda instituerimus.
De his igitur nobis dicendum est / quid una uniuersis: quid pauci
oribus
primariis ciuibus: quid minorum multitudini conueniat.
Sed exordium ad res tantas unde captabimus? An uti homines ista
sibi
comparare in dies prosecuti sunt? Ita et nos a priuatis egenorum
casunculis rem inibimus: et inde ad amplissima ista / quæ uidemus
theatrorum
/ termarum / templorumque opera perueniemus. Nam
constat
quidem orbis gentes diu nullis cinctas urbium moenibus
degisse
. Et scribunt quidem historici / Dyonisio Indiam peragrante
nullas
fuisse apud eas gentes muro cinctas ciuitates: Graciamque
olim
nullis munitam fuisse muris scribit Tuchidides. Et per Gal
lias item ad Cæsaris tempora / tota Burgundiorum gens non urbibus
cogebantur
: sed passim in uico congruebant. Quin et primam qui
dem
fuisse urbem comperio Biblum a Foenicibus occupatam: quam
circumobducto suis ædibus muro cinxerit Saturnus. Tam etsi usque
ante
diluuium conditam Iopem dinumeret Pomponius. Aethiopes
inquit
Herodotus / cum ægyptum occupassent / nullum delinquen
tium
occidebant: sed erat ut terræ cumulos ad uicos / quos incolebant