Plato rem publicam alteram dixit pacatam esse: et ocii quietisque
cupidam
: Alteram ardentem et bellatricem: prout eorum essent
animi
/ qui rebus præ essent. Exque animi partibus omnem ciuium
multitudinem
partitus est: Vnam eorum / qui ratione consilioque
cuncta
' moderantur: Alteram eorum qui armis iniurias prosequan
tur
: Tertiam eorum qui alimenta / quibus patres et milites sub
stententur / præbeant et subministrent. Hæc de multis ueterum
commentariis excerpta breuissime perstrinxi: Ex quibus illud admo
neri
uideor: ut quas collegerim / omnes esse rerum publicarum par
tes
statuam: singulisque singula deberi ædificiorum genera diiudi
cem
. Sed nos quo ex instituto rem totam distinctius transigamus
iuuet
sic disseruisse. Mortalium numerum siquis in partes diui
surus
sit / quidnam huic aliud principio ueniet in mentem: quam ut
sentiat
non eosdem censendos esse: si una loci alicuius incolas uni
uersos
consideres: atque si partibus separatos distinctosque recenseas.
Proxime naturam ipsam contemplatus num sentiet illos quidem
in
qua potissimum re alter ab altero differat: ex ea sibi re notas ca
ptandas
esse: quibus alteros ab alteris secernat. Atqui nihil est /
quo
magis homo quispiam differat ab homine / quam una illa in re:
qua
ab genere beluarum longissime abest / ratione et artium opti
marum
cognitione: adde si uelis fortunæ prosperitatem: Quibus
in
dotibus omnibus pauci una inter mortales præstant atque excel
lunt
. Hinc igitur prima nobis patebit diuisio: ut paucos ex om
ni
multitudine seligamus: quorum alii sapientia consilio ingenioque
illustres
: alii usu rerum et peritia probati: alii opum copia et for
tunarum
affluentia existant celebres. His primarias rei publicæ
partes
committendas quis neget? Ergo egregiis uiris qui consilio
polleant
/ prima et cura et moderatio rerum commendabitur. Hi
rem
diuinam religione statuent: iusti æquique modum lege consti
tuent
: bene beateque uiuendi uiam monstrabunt: pro auctoritate
dignitateque
suorum ciuium tuenda in diesque augenda aduigilabunt:
Atque
ubi quid commodum/ utile / necessarium fore præsenserint:
cum ipsi ætate forte fessi contemplandis rebus occupari maluerint
quam exequendis: demandabunt peritis usu rerum atque ad agendum