naturam imitabimur: quæ quidem cum ossa adiunxit ossibus: tum
et
carnes ipsas intexuit uillulis nexura per omnes diametros inter
ductis
in longum / in latum / in profundum / in obliquum ? Hoc
nobis
artificium naturæ lapidibus interserendis ad testudines imi
tandum
censeo.

His absolutis proximum est ut insternantur / res in tota ædificatione
primaria
/ et non magis necessaria quam difficilis: in qua assequenda et
perficiunda omnis omnium cura et diligentia iterum atque iterum ela
borauit
. De his nobis dicendum est: Sed prius illud interserendum
iuuat
: quod ad testudinum opus inprimis spectat. Et enim inter te
studines
absoluendas differentia est: Nam qui arcus aut testudo
subiectis
armamentis facienda sit / confestim atque minime intermis
so
opere astruatur necesse est: Quæ uero sine armamentis fiat / in
tercalationibus
prope singulos in ordines indiget: quoad congesta fir
mentur
: ne partes nouissimæ superadiectæ / pristinis non satis firma
tis
/ resolutæ defluant. Et præterea armamentatis testudinibus iu
uat
ilico / ubi summis conclusæ fuerint cuneis paulo / ut ita loquar /
relentare
subices / quibus armamenta substineantur: Id quidem ut
recenti
adhuc in opere commissi cunei non natent inter fomenta et ful
tum
calcis: Sed coequabilem inter se acquiescendi sedem suis libratis
ponderibus
occupent: Alioquin inter sicciscendum congesta non
ut
opus postulat / constipatæ congruerent: sed rimas relinquerent se
dendo
: Idcirco sic fiat / non prorsus adimantur sed in dies sensim
relententur armamenta: ne si non attemperate subdemas / crudum opus
sequatur
. Post dies uero aliquos pro operis magnitudine adhuc
plusculum
relentato: Sic deinceps facito / quoad lapidei per testudi
nem
cunei sese coaptent / et opus durescat. Relentandi modus hic
est
: Nam cum operis armamenta in pilis aut ubi conducat constitu
eris
: primum illic subigis capitibus ipsis armamenti cuneos ligne
os
ad bipennis similitudinem acuminatos. Cum igitur relentate
opus
libueri / malleolo cuneos hosce distrudes sensim quoad uo
les
/ sine periculo. Denique sic statuo / non ante integram per
pessam
hyemem armamenta esse subdemenda: Id quidem cum
ob cæteras res: tum ne imbrium madefactione eneruatum resolu