Alberti, Leone Battista De re aedificatoria 1485 | ||||||
|
tumque opus proruat: Tam etsi dari testudinibus nihil commodius
potest: quam ut aquam abunde combibant / et nunquam sitim sentiant.
Hactenus de his.
Redeo ad tecti crustam.
Nempe si recte interpretamur / nihil est
in toto ædificio antiquius / quae habere sub quo urentes soles atque e
coelo cadentes tempestates profugiens excipiare.
Id adeo benefi
cium tibi ut perhenne sit / præstat non paries / non area / non quod uis
istorum omnium: sed una inprimis quantum uidere licet / extrema te
cti crustula: quam ipsam habere contra omnes temporum iniurias
ualidam / prout rei necessitas postulat / atque constantem hominum
industria et artes facto rerum omnium periculo uix dum satis reper
tam reddidere.
Neque facile reperiri posse confido: Nam cum non
solum imbrem: uerum et gelationes et æstus / et omnium item infe
stissimi uenti lacessere nusquam intermittant: quis tam assiduos tamque
acerrimos hostes tolerare uspiam diutius possit: Hinc est quod alia
ilico putrescunt: alia dissoluuntur: alia parietes deprimunt: alia fin
duntur / rumpuntur: alia absterguntur: ut ne metalla quidem alibi
contra tempestatum iniurias inuicta istic tam multas perferre offen
siones queant.
Sed homines pro locorum natura copiarum rerum /
quæ ad manus subueniret non aspernati / quoad licuit necessitati
prouiderunt: Ergo uariæ contegendorum operum ortae obseruatio
nes.
Pyrges inquit Vetruuius / harundine: et apud Massiliam
subacta cum paleis terra operiunt.
Thelophagi apud Garamantas /
ut refert Plinius / testudinum superficiem crustis tegunt.
Maxima
pars Germaniæ asserulis utitur.
In Belgica prouincia candidum
facilius secant lapidem / quae lignum tenues in laminas: quas pro tegu
lis exponunt.
Ligures ætruscique tegendis ædibus latastras adhibent
crustoso ex lapide disceptas.
Alii pauimenta de quibus mox referam
experti / tandem omnibus periclitatis / nondum tamen ingenia et indu
stria mortalium inuenere commodius tegula testacea: Nam pauimen
torum quidem opus pruinis scabrescit / findit / sidet.
Plumbum
feruoribus solis colliquescit.
æs si graue est / magno ponitur: si
tenue / uentis deturbatur / atque ærugine gracilescit / ablaceratur.
Tegulam ciprium quendam Criniam agricolæ filium inuenisse ferunt.